, ut et ipse hunc montem quammodo iuxta humanitatem habuerit ignotum et incomprehensibilem pro hora passionis, quod et alio Ps. 21<,4> significat dicens: ”Tu autem in sancto habitas”, id est, in abscondito et inaccesso secreto. Sicut enim / deus est ineffabilis, incomprehensibilis, inaccessibilis, ita euis voluntas et auxilium praesertim in tempore derelictionis.
Ideo nisi fides hic expertum reddat et tentatio probatum, nullis verbis tradi potest, quid sit mons iste sanctus dei. Idem ergo est, ac si diceret: Exaudivit me de monte sancto suo, quod vulgo dicitur: Exaudivit me ineffabili incomprehensibilique modo, quam nunquam cogitassem. Desursum scio me exauditum, sed quo modo, ignoro. Eripuit me de alto et de summo accepit me (ut alibi dicet), sed non cognosco, quid sit hoc altum, hoc summum, hic mons. […]
Hoc est, quod vocabulum illud sancto indicat, quod, ut supra dictum est, separatum et secretum significat planeque id, quod attingi nec sensu nec mente potest; in quod qui rapitur, in deum invisibilem rapitur ac perfectissime purificatur, separatur, sanctificatur. Verum dura haec res humanae naturae et intolerabilis, nisi spiritus domini feratur super haes aquas et tenebras huius abyssi foveat, donec lux fiat .”
|