Учебное пособие может быть также использовано для самостоятельного изучения латинского языка в качестве справочника по разделам грамматики. При переводе текстов, не входящих в пособие, рекомендуем словари: Дворецкий И. X



жүктеу 4.04 Mb.
бет22/37
Дата22.02.2016
өлшемі4.04 Mb.
1   ...   18   19   20   21   22   23   24   25   ...   37

Раздел VI

Nomĭna adjectīva. 1–2 declinatiōnes. Pronomĭna possessīva.


1. Переведите на русский язык:

1. Caesar multa oppĭda in Gallia expugnat. 2. Amīcus noster demonstrat hortum suum. 3. De lingua stulta veniunt incommŏda multa. 4. Certa amittĭmus, dum incerta appetĭmus. 5. Da meo filio librum novum. 6. Consilium tuum plenum sapientiae est. 7. Multa bella numĕrum incolārum minuunt. 8. Legĭmus libros multos poetārum Romanōrum. 9. Exspectāmus epistŭlam amīci nostri. 10. Defendĭtis patriam vestram ab inimīcis. 11. Oppĭda Romanōrum firmos et altos muros habent. 12. Nautae boni ventum non timent. 13. Lupus, bestia fera, in silva densa vivit. 14. Fluvius Rhenus, latus et altus, agros Germanōrum et Helvetiōrum divĭdit. 15. Bella sunt causa morbōrum variōrum. 16. In templo Vestae aeternus ignicŭlus flagrat. 17. Romāni per Forum Romānum ambŭlant et pulchra templa spectant. 18. Amīci vestri bene labōrant. 19. Gloria viris doctis pretium dignum est operae et industriae. 20. In tabŭla Graeciae magister noster multas insŭlas monstrat. 21. Vides agros agricolārum bonōrum.



2. Переведите на латинский язык:

1. В Европе обитают многие народы. 2. Римский народ ведет войну с галлами. 3. Древние поэты рассказывают о многих победах римлян. 4. Мы читаем нашим детям хорошие книги. 5. Войны приносят много опасностей.



3. Переведите на латинский язык:

С нашими друзьями, о великом поэте, из большого города, к вашему лагерю, ради хорошей жизни.



De Graecōrum et Romanōrum deis

Graeci et Romāni non unum, sed multos deos deasque colunt. Primus in numĕro deōrum Juppĭter est, Saturni filius. Juppĭter in Olympo sedet et mundi imperium tenet. Inde deus deōrum tonat et fulmĭnat. Neptūnus, secundus filius Saturni, in Oceăno regnat. Ubi ventos et procellas et excĭtat et mitĭgat. Pluto, tertius Saturni filius, deus inferōrum est. Pluto sub terra regnat.


Раздел VII

Pronomĭna personalia. Pronōmen reflexīvum. Pronomĭna demonstratīva: is, ea, id, ille, illa, illud, iste, ista, istud. Adjectīva pronominalia. Глаголы, сложные с esse.


1. Переведите на русский язык:

1. Dum fortūna tibi, mi fili, ridet, multos amīcos habes. 2. Ignosce saepe altĕri, tibi nunquam. 3. Unīus viri prudentia interdum est causa fortūnae totīus popŭli. 4. Nulli nocēre debēmus. 5. Crede mihi. 6. Vobiscum venio Romam. 7. Nemo nostrum vitio caret. 8. Vir doctus in se semper divitias habet. 9. Inter domĭnum et servum nulla amicitia esse potest. 10. Filiam meam ei viro trado. 11. Cur nos timētis? Vos non timēmus. 12. Veni ad me. 13. Tecum mihi ubīque bene est, sine te — male. 14. Ades amīcis, amīci tibi adsunt. 15. Vir bonus est, qui patriae suae prodest, dum potest. 16. Nemo illum amat, qui nuntiat mala. 17. Mihi desunt scientiae. 18. Tene memoriā nos. 19. Medĭci istīus morbi causam invenīre non possunt. 20. Non possŭmus falsis amīcis credĕre. 21. Inopiae desunt multa, avaritiae — tota. 22. Nihil prosunt lacrĭmae, nihil potest fata movēre. 23. Nobis bella odiōsa sunt. 24. Non bonus est ulli, qui malus est ipse sibi.



2. Переведите на латинский язык:

1. И тебе и мне необходимы знания. 2. Для одного тебя я пишу эту книгу. 3. Не уходите от нас. 4. Ты должен всегда помогать своему другу. 5. Ваши советы приносят нам пользу. 6. Плохие примеры вредят детям. 7. Ленивый ученик вредит себе, а не учителю.



De Aesculapio

Multi apud Graecos clari medĭci sunt. Primus Graecōrum medĭcus Aesculapius est, vir doctus, perītus, ingeniōsus. Postea ille medicōrum deus est. In libris Homēri de libĕris illīus dei legĭmus. Multa templa Graecōrum Aesculapio sacra sunt. Templa ejus plerumque in lucis sunt; luci quoque ei sacri sunt. Medĭci Graecōrum ad templa domicilia habent. Virum aegrum ei in templo ponĕre solent. Cum aeger addormit, deus ei in somno medicīnam demonstrat. Aeger somnium medĭcis narrat et ei remedium designant. Si convalescit aeger, morbum suum et remedium in tabŭla inscrībit et muro templi ponit. Ita gratias deo agit.


Раздел VIII

Praesens indicatīvi passīvi.


1. Переведите на русский язык:

1. Etiam magna regna delentur. 2. Vita vestra amicitiā ornātur. 3. Prudentiā saepe vitantur pericŭla. 4. Castra vallo fossāque muniuntur. 5. Incŏlae Galliae antīquae ipsōrum linguā Celtae, linguā Latīnā Galli appellantur. 6. Pulchri libri libenter a discipŭlis leguntur. 7. Agri ab agricŏlis arantur et coluntur. 8. Libris bonis delectāmur. 9. Isti libri tibi a me mittuntur. 10. Laudāmur a nostris amīcis. 11. Gallia a Romānis superātur. 12. Agri fluviis irrigantur. 13. Amicitiā humānā bonis negotiis capĭtur. 14. Agri et oppĭda bello vastantur. 15. Persae ab Alexandro Magno superantur apud fluvium Granīcum in pugna magna.



2. Переведите на латинский язык:

1. Город уничтожается пожаром. 2. Басни поэтов читаются учениками. 3. Письмо посылается мною другу. 4. Статуи украшаются розами. 5. Мужи оцениваются по их делам.



3. Переведите действительной и страдательной конструкцией:

1. Учителя хвалят старания учеников. 2. Ромул и Рем основывают Рим. 3. Наши мужи защищают родину. 4. Хорошая книга всегда восхищает нас. 5. Сады и площади украшают город.



Castra Romāna

A Romānis castra saepe in bello ponuntur. Primum a tribūno locus idoneus eligĭtur, ubi aqua et cibus facĭle inveniuntur. Deinde quadrātum spatium signātur et munītur. In mediis castris multa tabernacŭla ponuntur. Impedimenta et spolia cumulantur. In castris custodiae per vallum disponuntur. Si inimīci vallo appropinquant, statim a custodiis cernuntur. Signum tubā extemplo datur. Ităque copiae secūrae in castris dormiunt.


Раздел IX

Imperfectum indicatīvi actīvi et passīvi


1. Переведите на русский язык:

1. Antīqui incŏlae Graeciae et Italiae varios deos deasque colēbant. 2. Viri Romāni semper fortĭter pro patria pugnābant. 3. Graeci per decem annos Trojānos expugnāre non potĕrant. 4. Vita servōrum Romanōrum misĕra et molesta erat. 5. Spartāni ante proelium corōnis comas ornābant. 6. Castra Romanōrum vallo fossāque muniebantur. 7. Gloria victoriārum Romanōrum magna erat apud popŭlos antīquos. 8. In magno templo Delphōrum Pythia multa oracŭla dabat. 9. Germāni, ut Tacĭtus narrat, initio oppĭda non aedificābant. 10. Puĕri Romanōrum a servis Graecis educabantur. 11. Graeci antīqui in loco victoriae monumenta struēbant. 12. Romāni antīqui cum finitĭmis popŭlis multa bella gerēbant. 13. Romae multa et pulchra monumenta, templa, theatra erant. 14. Familia Romāna ex domĭnis, libĕris, servis constābat. 15. Romāni nunquam multos inimīcos timēbant. 16. Germāni copias Romanōrum a vicis prohibēre jam non potĕrant.



2. Переведите на латинский:

1. Жители Италии окружали свои города крепкими стенами. 2. Слава Вергилия и Горация была велика не только в Риме, но и во всей Италии. 3. Учитель рассказывал ученикам о победах римлян. 4. Мертвые у греков и римлян сжигались. 5. Римляне приносили у алтарей жертвы богам и богиням. 6. Многие народы древней Европы изучали латинский язык.



De Aegypto

Aegyptus Afrĭсae regnum antīquum erat. Incŏlae ejus praecipue agricultūram exercēbant et mercatūram cum popŭlis Eurōpae, praesertim cum Graecis, faciēbant. Nilus fluvius et antea erat, et nunc est, et diu erit certum beneficium natūrae, quia in Aegypto raro pluit Is autem extra ripas diffluit, terram irrĭgat et frugiĕram reddit. Ităque agricŏlae Aegypti habĭtant non procul ab ejus ripis.



De Mercurio

Mercurius deus Majae filius erat. Primum Mercurium pro deo commercii Romāni colēbant, deinde, ut Graeci, deōrum nuntium et ministrum numerābant et cum alis et caduceo effingēbant. Mercurius jussa deōrum incŏlis nuntiābat et anĭmos mortuōrum ad infĕros deducēbat. Saepe igĭtur modo in Olympo, modo in terra, modo apud infĕros erat. Praeterea Mercurius erat deus eloquentiae; ităque Graeci et Romāni Mercurio linguas bestiārum sacrificābant. Simulacra Mercurii in foris oppidōrum et in viis et in triviis erant.


1   ...   18   19   20   21   22   23   24   25   ...   37


©dereksiz.org 2016
әкімшілігінің қараңыз

    Басты бет