Учебное пособие может быть также использовано для самостоятельного изучения латинского языка в качестве справочника по разделам грамматики. При переводе текстов, не входящих в пособие, рекомендуем словари: Дворецкий И. X



жүктеу 4.04 Mb.
бет24/37
Дата22.02.2016
өлшемі4.04 Mb.
1   ...   20   21   22   23   24   25   26   27   ...   37

Раздел XIV

4 основные формы глагола. Perfectum indicatīvi actīvi.


1. Переведите на русский язык:

1. C. Julius Caesar, postquam Pharnăcem, regem Pontĭcum, facĭle superāvit, ad amīcum suum scripsit: Veni, vidi, vici. 2. Graeci Trojam deleveērunt, incŏlas necavērunt. 3. Catilīna duos equĭtes ad Cicerōnem salutātum misit. 4. Tarquinius Superbus, ultĭmus rex Romanōrum, cognōmen suum morĭbus meruit. 5. Civĭtas Romāna multos annos floruit. 6. Athenienses, postquam Persas fugavērunt, praedam magnam ex campo Marathonio portavērunt. 7. Xerxes Asiam et Eurōpam ponte junxit. 8. Romāni Carthaginiensĭbus bellum indixērunt. 9. Herodŏtus, scriptor Graecus, multārum gentium urbes vidit et mores eārum descripsit. 10. Vergilius, poēta Romanōrum, egregiis carminĭbus Aeneae errōres cecĭnit. 11. Darēus, rex Persārum, a Graecis aquam et terram postulāvit. 12. Pythagōras primus se appellāvit philosŏphum. 13. Helvetii suas copias per Provinciam traducĕre non potuērunt. 14. Priāmus rex Trojanōrum fuit, Hecŭba uxor ejus fuit. 15. Marcus Atilius Regŭlus, dux Romanōrum, primus copias suas in Afrĭcam traduxit et ibi oppĭda et multa castella expugnāvit. 16. Omnes hostes terga vertērunt neque prius fugĕre destitērunt, quam ad flumen Rhenum pervenērunt. 17. Caesar copias suas divīsit partemque legiōnum in castris Pompei relīquit, partem in sua castra remīsit. 18. Copiae nostrae hostes pepulērunt et in fugam dedērunt. 19. Roma urbs septem collium appellātur, in colle Capitolīno arx firma et templa deōrum fuērunt. 20. Caesar copias Ariovisti regis e Gallia trans flumen Rhenum pepŭlit.



2. Переведите на латинский язык:

1. Ромул и Рем основали в Лации новый город. 2. Война уничтожила многие богатства нашей родины. 3. Гуси спасли Рим от галлов. 4. Воины построили мост на реке. 5. Цезарь отвел свои войска в Азию зимовать. 6. Парис, сын Приама, убил стрелою Ахилла, отважного вождя греков. 7. Геродот, греческий писатель, города многих племен увидел и их обычаи описал.



De Parĭde, Priāmi filio

Antīquis temporĭbus in Asia fuit oppĭdum praeclārum, Troja nomĭne. Ibi popŭlus Trojanōrum sub Priāmi regno vixit, ut Homērus carminĭbus suis cecĭnit. Priāmo filius erat Paris, qui pericŭlo Trojae erat. Oracŭlum regem monuit: «Neca Parĭdem! Paris fax Trojae est!» Tum pater servum cum filio parvo in silvam misit et interficĕre eum jussit. Servus imperāta regis non fecit, sed puĕrum in silva imposuit et relīquit. Ibi pastōres eum invenērunt et educavērunt. Nomen autem puĕri pastōres nescivērunt. Aliquando juvĕnis ludis Trojanōrum interfuit. Postquam multos Trojānos vicit, Priāmus de patre et matre interrogāvit. Tum rex filium cognōvit.


Раздел XV

Plusquamperfectum indicatīvi actīvi. Futūrum II indicatīvi actīvi


1. Переведите на русский язык:

1. Pauci ordĭnis senatorii, qui se cum Pompejo conjunxĕrant, nocte fugā salūtem petivērunt. 2. Theseus patriam timōre liberavĕrat et virtutĭbus suis gloriam et auctoritātem suam valde auxĕrat. 3. Dionysius, tyrannus Syracusārum, qui cum finitĭmis civitatĭbus felicĭter pugnavĕrat, divitias ingentes possidēbat. 4. Tarquinius Superbus multos senatōres occidĕrat vel in exsilium pepulĕrat, ităque Brutus Tarquinios regno expŭlit. 5. Quamquam medĭcus varia medicamenta adhibuĕrat, puellam aegram sanāre non potuit. 6. Postquam Alcibiădes copiis praeesse coepĕrat, neque terrā, neque mari hostes pares esse potuĕrant. 7. Fuērunt inter interfectōres Caesăris duo Bruti ex eo genĕre Bruti, qui primus Romae consul fuĕrat et reges expulĕrat, et C. Cassius et Servilius Casca. 8. Ubii, qui uni ex Transrhenānis ad Caesărem legātos misĕrant, amicitiam fecĕrant, obsĭdes dedĕrant, eum de auxilio orābant. 9. Calchas sacerdos Graecis in Trojam navigantĭbus: «Non solventur naves, — inquit, — priusquam Agamemnŏnis filia immolāta erit.» 10. Philippus, Macedŏnum rex, Lacedaemoniis scripsit: «Si in Laconĭcam venĕro, finĭbus vestris vos exturbābo.» Lacedaemonii rescripsērunt: «Si.» 11. Alexander puer duodĕcim annōrum equum ferōcem domuit, qui a nullo domāri potuĕrat. 12. Caesar pontem, quem in Rheno fecĕrat, paulo post rescĭdit. 13. Vanam gloriam qui sprevĕrit, habēbit veram. 14. Talem habebĭmus fructum, qualis fuĕrit labor.



2. Переведите на латинский язык:

1. Фемистокл восстановил стены, которые персы разрушили. 2. Солдаты исполнили то, что приказал полководец. 3. Ваше мнение изменится, если вы все узнаете. 4. Александр разрушил Фивы, которые долго процветали. 5. Греки воздавали божественные почести тем мужам, которые убили тиранов.



De Carthagĭne

Olim Carthāgo urbs magnae potentiae fuit. Carthaginiensium majōres ex antiqua Phoeniciae urbe, cui nomen erat Tyrus, emigravĕrant. Carthaginienses et boni nautae et mercatōres callĭdi erant. Classis eōrum e multis navĭbus constābat. Saepe cum Graecōrum urbĭbus, in Sicilia sitis, de dominatiōne marium contendēbant. Pars Graecōrum Romānos auxilio vocāvit. Ita Carthaginienses eam gentem quoque in numĕro hostium habēbant.

Bello Punĭco secundo Hannĭbal, dux clarissĭmus, copias Carthaginiensium ex Hispania trans juga Alpium duxit Romanosque in multis proeliis vicit. Tamen popŭlum Romānum non devīcit. Romāni classem suam in Afrĭcam misērunt et hostes ibi vicērunt. Bello Punĭco tertio Carthagĭnem armis cepērunt et diripuērunt, arcem moeniaque urbis delevērunt, naves rapuērunt.

De Prometheo

Prometheus, qui auxilio Minervae homĭnes ex terra et aqua fecĕrat, de genĕre humāno bene meruit. Aliquando consilium Jovis, qui omnes homĭnes necāre constituĕrat, Prometheo notum erat. Prometheus in caelum vēnit, ignem, quem Juppĭter hominĭbus negavĕrat, de Olympo subduxit et hominĭbus donāvit. Quamquam ira Jovis magna erat, genus humānum non delēvit. Prometheum autem Vulcānus jussu Jovis in monte Caucăso ferreis catēnis ad saxum alligāvit cotidieque aquĭla jecur Promethei devorābat. Jecŏris pars, quam aquĭla interdiu devoravĕrat, noctu crescēbat. Ita Prometheus ingentes dolōres tolerābat. Postea Hercŭles aquĭlam sagittā necāvit Prometheumque liberāvit.


1   ...   20   21   22   23   24   25   26   27   ...   37


©dereksiz.org 2016
әкімшілігінің қараңыз

    Басты бет