Учебное пособие может быть также использовано для самостоятельного изучения латинского языка в качестве справочника по разделам грамматики. При переводе текстов, не входящих в пособие, рекомендуем словари: Дворецкий И. X



жүктеу 4.04 Mb.
бет25/37
Дата22.02.2016
өлшемі4.04 Mb.
1   ...   21   22   23   24   25   26   27   28   ...   37

Раздел XVI

Participia


1. Переведите на русский язык:

1. Маssilienses omnĭbus defessi malis, frumenti inopiā adducti, bis navāli proelio superāti, se dedĕre constituērunt. 2. Aeēta, rex Colchōrum, Argonautas in fines suos venientes et vellus aureum poscentes aspĕre accēpit. 3. Anguis, qui centum ocŭlos habēbat, vellus aureum, in silva sacra collocātum, semper custodiēbat. 4. Phrixus et Helle, a noverca apud patrem perfĭde accusāti, absentes damnāti sunt. 5. Phrixus, mortem sorōris deplōrans, cum ariĕte ad Colchos, in oriente habitantes, pervēnit. 6. Legāti Romanōrum, de pace ad Gallos missi, illos superbis verbis offendēbant. 7. Capitolium, a Gallis paene captum, ansĕres servavērunt. 8. Romāni, a Camillo servāti, valde gaudēbant. 9. Alexandro, cum parvis copiis in Asiam procedenti, rex Persārum ingentes copias praemīsit. 10. Ario Italiam et Siciliam peragrāvit divitias sibi paratūrus. 11. Ario cum divitiis acceptis in Graeciam reversūrus erat. 12. Ubi Midas cenatūrus est, cibus in aurum mutātur. 13. Nauta navigatūrus ventum exspectat. 14. Equi albi currum imperatōris triumphantis vehēbant. 15. Miles fortĭter pugnans hostem necāvit. 16. Milĭtes fortĭter pugnantes hostes vicērunt.



2. Переведите на латинский язык:

1. Греки убили многих троянцев во сне (= спящих). 2. Законы, одобренные римским народом, вырезались на досках. 3. Воины подошли к городу, намереваясь разрушить его. 4. Рим, построенный Ромулом и Ремом, называется Вечный город. 5. Приближающиеся враги внушили страх жителям.



De educatiōne in Sparta

Athenienses artĭbus et littĕris excellēbant, Spartāni autem fortes milĭtes erant. Aspĕris enim morĭbus a puĕris educabantur et ad belli labōres maxĭme parāti erant. Etiam hiĕme acri veste levi induebantur. Attămen frigŏra atrocia tolerābant quotidie in frigĭda Eurōtae aqua natantes et pedĭbus nudis montes arduos ascendentes. Sitim quoque famemque patienter tolerābant. Ităque in bello fortĭter pugnantes plerumque victōres fuērunt.


Раздел XVII

Перфектные времена страдательного залога


1. Переведите на русский язык:

1. Roma a fratrĭbus Romŭlo et Remo condĭta est. 2. Prometheus in monte Caucăso ferreis catēnis ad saxum alligātus est. 3. Carthăgo et Corinthus a Romānis eōdem anno delētae sunt. 4. Socii Ulixis a Polyphēmo interfecti sunt. 5. Labyrinthus a Daedălo artifĭce in Creta insŭla aedificātus est. 6. Prometheus a Hercŭle, qui aquĭlam sagittā necāvit, liberātus est. 7. Postquam Tarquinius Superbus Romā expulsus erat, ibi duo consŭles creāti sunt. 8. Omnes dei ad nuptias Pelei, regis Thessaliae, et Thetĭdis deae invitāti erant, praeter Discordiam. 9. Sorōres Phaētōnis, qui a Jove fulmĭne ictus erat, in arbŏres mutātae sunt. 10. Postquam Helvetii a Caesăre victi erant, multae gentes Galliae eum auxilio contra Germānos vocavērunt. 11. Aristīdes, qui cognomĭne Justus appellātus erat, in exsilium missus est. 12. Legāti ad Caesărem ab eis nationĭbus, quae trans Rhenum habitābant, missi sunt pacem rogātum. 13. Postquam Numitōri regnum Albanōrum itĕrum mandātum est, Romŭlus et Remus statuērunt novam urbem aedificāre in eis locis, ubi inventi et educāti erant. 14. Aristaeus Eurydĭcem flores carpentem rapĕre cupivĕrat, sed illa a serpente necāta erat. 15. Cum Palatio, ubi Romŭlus initium urbis fecĕrat, paulātim sex colles conjuncti sunt. 16. Non prius dormiēmus, quam negotia nostra finīta erunt. 17. Oracŭlum Apollĭnis Atheniensĭbus respondit: «Belli finis erit, si rex ipse ab hostĭbus occīsus erit.»



2. Переведите на латинский язык:

1. Александр Великий был воспитан Аристотелем. 2. Цицерон был назван отцом отечества. 3. Лагерь был расположен на берегу реки. 4. Города Галлии были завоеваны Цезарем. 5. Персы были побеждены Александром Великим.



De equo ligneo

Paris a Priāmo rege in Graeciam missus est. Ibi Helĕnam, uxōrem regis Menelai, rapuit et secum Trojam duxit. Ităque bellum a Graecis Trojānis indictum est. Ubi Graeci magnis cum copiis ad litus Asiae venērunt, Trojam expugnāre temptavērunt. Sed decem annos Troja ab incŏlis ejus magnā virtūte defendebātur. Tandem Trojāni a Graecis dolo victi sunt. Equum ligneum fecērunt, milĭtes in equo occultavērunt, equum et Sinōnem, virum callĭdum, in litŏre reliquērunt, ipsi ad insŭlam proxĭmam recessērunt. Trojāni magno cum gaudio castra Graecōrum deserta vidērunt. Sino de equo ligneo interrogātus est. Ille dixit: «Equus ligneus donum deōrum est. Trahĭte eum in oppĭdum vestrum et collocāte in foro!» Trojāni ita, ut Sino dixit, fecērunt. Nocte is Graecos ex equo liberāvit et portas oppĭdi aperuit. Relĭqui Graeci in oppĭdum intravērunt et Trojānos, qui pericŭlum non exspectābant, necavērunt et oppĭdum delevērunt.



De pyramidĭbus Aegyptiōrum

Prope regiōnem, ubi Nilus in complūra ostiа scindĭtur, Aegyptii claras illas pyramĭdas exstruxērunt. Eae jam antīquis temporĭbus a multis visae sunt et hodie quoque a plurĭmis peregrīnis visuntur.

Fabri magna saxa scindēbant scissăque in altum tollēbant. Ope cylindrōrum saxa admovērunt et machĭnis aliud saxum super aliud sustulērunt.

Ubi potestas regum Aegyptiōrum sublāta est, complūres pyramĭdes a latronĭbus apertae sunt. At ingentia illa aedificia neque ab hominĭbus rescindi, neque aliis causis delēri potuērunt.


Раздел XVIII

Nomen substantīvum. Declinatio quarta, declinatio quinta.


1. Переведите на русский язык:

1. Socrătes primus philisophiam devocāvit e caelo et in urbĭbus collocāvit et in domos etiam introduxit et coēgit de vita et morĭbus rebusque bonis et malis disserĕre (Cicĕro). 2. Vita omnis Germanōrum in venationĭbus atque in studiis rei militāris consistit. 3. Pulchrum est bene facĕre rei publĭcae. 4. Ante Catilīnam item conjuravērunt pauci contra rem publĭcam. 5. In re publĭca Romāna popŭlus consulĭbus paruit, consŭles autem legĭbus paruērunt. 6. Nonnulli Trojāni, postquam perniciem effugērunt, in Italiam emigravērunt. 7. Nautae Graeci multos portus visitābant. 8. Antīquis temporĭbus clarissĭma fuit turris, in portu Alexandriae aedificāta, nomĭne Pharus. 9. Officia magistratuum Romanōrum domi militiaeque varia fuērunt. 10. Jussu senātus populīque Romāni quotannis magistrātus in provincias mittebantur. 11. Apud Cannas Poeni exercitui Romanōrum magno proelio interĭtum paravērunt. 12. Bello Punĭco secundo ad lacum Trasumennum exercĭtus Romānus fusus fugatusque est. 13. Et in rebus secundis et in rebus adversis aequam mentem servāre decet. 14. Odium Catilīnae Cicerōnis paene perniciēi fuit. 15. Dux semper habet spem victoriae.



2. Переведите на латинский язык:

1. Никто не свободен от страха. 2. Граждане стремятся к согласию. 3. В древности дома римлян были маленькие и простые. 4. Лагеря римских войск были началом многих городов Германии. 5. Войско афинян было небольшим, но полководцы были опытными в военном деле. 6. Названия дней и месяцев во многих языках Европы римского происхождения. 7. Верность граждан является основой республики.



De magistratĭbus Romanōrum

Senātus et magistrātus rem publĭcam Romānam administrābant. Summi magistrātus fuērunt consŭles, praetōres, aedīles, quaestōres. Quaestōres consulĭbus in bello adĕrant, aut in urbe aerarium admi­nistrābant. Aedilĭbus cura viārum et aedificiōrum publicōrum mandāta erat. Diēbus festis in circo popŭlo ludos parābant, nam Romāni ludis valde delectabantur. Nota sunt verba: «Panem et circenses!»

Praetōres judicābant: praetor urbānus de controversiis civium, praetor peregrīnus de controversiis civium et peregrinōrum. Inter omnes ma­gistrātus consŭlum potestas summa fuit. In bello consŭles duces exercituum erant, in pace civitātem administrābant. Saepe apud popŭlum aut in senātu oratiōnes de legĭbus habēbant. Lictōres ante consŭles portābant fasces — secūrim, virgis cirumdātam; primo enim consulĭbus potes­tas vitae necisque in cives erat. Ităque fasces signum potestātis erant.

Panem et circenses

Diēbus festis Romāni variis ludis delectabantur. Ad hanc rem Romae aedificia publĭca exstructa erant: theātra, in quibus ludi scaenĭci instituebantur, praeterea circi et amphitheātra. Illi ad cursus equestres destināti erant, haec ad pugnas homĭnum inter se et ad venatiōnes bestiārum.

Arti gladiatoriae praecipue servi destinabantur. Hi per multos annos in disciplīna apud magistrum erant, qui eos varias pugnas docēbat et bene institūtos in arēnas amphitheātri producēbat.

Illo die centum paria gladiatōrum producta sunt. Tubā signum datum est. Protĭnus singŭla paria pugnam commisērunt: alii gladiis, alii hastis rem gerēbant, alii adversarios retĭbus captābant, alii pugnis certābant. Multi gravĭter vulnerāti, multi necāti sunt. Qui victi erant, manus ad popŭlum tendēbant, misericordiam ejus implorantes; timĭdi, repudiāti, ab adversariis trucidabantur.

Postquam certāmen gladiatōrum finītum est et arēna purgāta, aliud spectacŭlum ocŭlis spectantĭbus proposĭtum est. Nam ex caveis arēnas cingentĭbus uno tempŏre magnus numĕrus ferārum bestiārum emissus est. Bestiae furibundae aliae alias vulnerābant, lacerābant, ululatūque suo totum amphitheatrum complevērunt. Post unam horam maxĭma pars bestiārum, vulnerĭbus confecta, humi jacuit, relĭquae rursus in caveas actae sunt.

Popŭlus variis hujus diēi spectacŭlis delectātus sero amphithetrum relīquit.


Раздел XIX

Numeralia


1. Переведите на русский язык:

1. Imperātor Augustus quadraginta et quattuor annos rem publĭcam gubernāvit 2. Aetāte Trajāni, qui undeviginti annos imperāvit, quadraginta quinque provinciae erant. 3. Anno ante aeram nostram vicesĭmo Parthi Romānis dedērunt signa, quae ex anno quinquagesĭmo tertio praeda eōrum fuĕrant. 4. Caesar, a viginti tribus senatorĭbus circumventus, caput togā operuit, tum necātus est. 5. Graeci decem annos cum Trojānis pugnavērunt. 6. Hannĭbal tribus annis totam Hispaniam in potestātem suam redēgit. 7. Regnātum est Romae ab condĭta urbe ad liberātam annos ducentos quadraginta quattuor. 8. Senātus a sescentis viris nobilissĭmis constābat. 9. Plato, qui Academiam anno ante aeram nostram trecentesĭmo octogesĭmo septĭmo condidĕrat, per quadraginta annos ei praefuit. 10. Classis Xerxis mille et ducentārum navium longārum, duo milia onerariārum fuit. 11. Galli exercĭtum Romānum apud Alliam flumen cecidērunt die quinto decĭmo ante Kalendas Augustas, qui dies inter nefastos «Alliensis» nominātus est. 12. Lacedaemonii misērunt ad Thermopylas delectos CCC cum Leonĭda rege. 13. Hydra habēbat novem capĭta; ex eis octo mortalia erant, unum immortāle. 14. Stratonīcus citharista in schola sua novem Musarum simulacra et Apollĭnis statuam habēbat, sed duos tantum discipŭlos. Amīci aliquando eum interrogavērunt: «Quot discipŭlos habes?» Tum ille: «Deōrum inquit- auxilio duodĕcim».



2. Переведите на латинский язык:

1. Семерых мужей, знаменитых мудростью, греки называли мудрецами. 2. Секстилий, шестой месяц, позже от имени императора Августа назывался август. 3. Какое животное имеет утром четыре ноги, днем две, вечером три? 4. В войске Ганнибала было тридцать семь слонов.


Раздел XX

Pronomĭna demonstratīva, relatīva, negatīva, indefinīta


1. Переведите на русский язык:

1. Cato ea nocte, qua peritūrus fuit, librum quendam Platōnis legēbat. 2. Diligĭtur nemo nisi cui fortūna secunda est (Ovidius). 3. Augustus, quoquo modo potĕrat, illam priscam virtūtem Romānam revocābat. 4. In idem flumen bis non descendĭmus. 5. Varia sunt munĕra eōrum, qui civitāti praesunt: dies conciliis constituĕre, ludos circenses instituĕre, post bella civilia concordiam civium restituĕre. 6. Cyrus Minor nomĭna uniuscujusque milĭtis memoriā tenēbat. 7. Cuivis dolōri remedium est patientia. 8. Cujusvis homĭnis est errāre, imprudentis in errōre perseverāre. 9. Tyrannus neque dilĭgit quemquam, neque ab ullo diligĭtur. 10. Nullum malum est sine alĭquo bono. 11. Nemo amat eos, quos timet. 12. Non est salus in ea civitāte, cujus cives legĭbus non parent. 13. Magistri amant discipŭlos, quibus studium placet. 14. Graeci et Romāni clari popŭli erant: illi ab artĭbus et littĕris, hi bello et civilĭbus institūtis. 15. Caesar eam legiōnem, quam secum habēbat, ad oppĭdum duxit. 16. Cui nostrum sunt ignōta carmĭna poetārum nostrōrum? 17. Mali homĭnis est eundem laudāre et vituperāre. 18. Quae mala cum multis patĭmur, leviora videntur.



2. Переведите на латинский язык:

1. Никто не любит того, кто приносит дурную весть. 2. Кто не с нами, тот против нас. 3. Чья жизнь свободна от забот и печали? 4. У каждого человека есть какой-нибудь талант. 5. Солдат всегда готов к какой-нибудь опасности. 6. Кто никакой стороне не друг, и той, и другой ненавистен.



Creatio consŭlum

Primā luce viae complentur a popŭlo, qui, signo excitātus, in Campum Martium ruit. Ibi consul cum insignĭbus imperii, a sacerdotĭbus cinctus, in tribunāli popŭlum exspectābat. Brevi tempŏre omnes convenērunt et totum locum circum tribūnal complevērunt. Tum sacrificium et supplicatio deōrum instituĭtur. Denĭque consul hanc oratiōnem ad popŭlum habet: «Pauci jam menses hujus anni restant: jam tempus est alios consŭles creāre. Ităque hodie vos, Quirītes, more majōrum a me in hunc locum convocamĭni. Non solum meo, sed etiam collēgae nomĭne commendo vobis Tiberium Aemilium Mamercīnum et Quintum Publilium Philōnem, viros optĭmos; his secūre salūtem rei publĭcae committētis. Fidem habēte nobis consulĭbus: non amicitia movēmur, sed rei publĭcae commŏdo ducĭmur. Raro tam strenui et tam fortes viri reperiuntur. Hos viros, si et vobis ita vidētur, consŭles creāte».

Attente haec verba consŭlis ab omnĭbus audiuntur. Deinde popŭlus in centuria divīsus in loca, jam antea designāta, discēdit. Denĭque suffragia numerantur. Plurĭmis centuriis candidāti, quos consul commendavĕrat, consŭles renuntiantur.

Cornu Amalthēae

Amalthēa erat nympha celĕbris, quae in montĭbus insŭlae Cretae habitābat. Nympha speciem capellae habuit. Amalthēa lacte suo infantem Jovem, quem Saturnus, pater ejus, necāre constituĕrat, alēbat. Cornu ejus mirabĭle erat: quis homo id habēbat, illi nihil deĕrat; unde dictum «cornu Amalthēae», id est, cornu abundantiae. Postquam Juppĭter regnum deōrum hominumque in potestātem suam recēpit, nympham Amalthēam in stellam, nomĭne Capellam, mutāvit.


Раздел XXI

Gradus comparatiōnis


1. Переведите на русский язык:

1.Fabŭla de Argonautis omnium fere fabulārum, quae de viris clarissĭmis narrantur, clarissĭma est. 2. Pulcherrĭmum vellus aureum loco tutissĭmo servabātur et ab angue ferocissĭma custodiebātur. 3. Nullus vir fortior fuit, quam Hercŭles. 4. Britannōrum humanissĭmi erant ei, qui inferiōrem partem insŭlae habitābant. 5. Via brevissĭma non semper celerrĭma est. 6. Romŭlus, fortissĭmus omnium pastōrum, Amulium occīdit. 7. Urbs brevissĭmo tempŏre ab Ascanio aedificata est. 8.Roma pulcherior multis aliis urbĭbus erat. 9. Philosŏphi nihil putābant praeclarius libertāte. 10. Aves celĕres sunt, celeriōres sunt venti, celerrĭma est fama. 11. Antiquissĭma colonia in monte Palatīno Palatium vel Roma quadrāta appellābatur, Palatium igĭtur veterrĭma pars Romae erat. 12. Corneliae, Scipiōnis Majōris filiae, duo filii erant, altĕri nomen erat Tiberius, altĕri Cajus. 13. Quamquam Ulixes Polyphēmum suā manu caecāvit, difficillĭmum erat ex antro, saxo clauso, evadĕre. 14. Ulixes audacissĭme Polyphēmum fefellit et unā cum sociis ex manĭbus monstri illīus effūgit. 15. Cicĕro unum fratrem habēbat minōrem natu. 16. Vix ullīus rei principium est difficilius, quam artium et litterārum. 17. Unumquemque majōre curā patriam defendĕre, quam magistrātum petĕre decet. 18. Major pars Germanōrum victus in lacte, caseo, carne consistit.



2. Переведите на латинский язык:

1. Железо полезнее других металлов. 2. Самый известный из всех древних поэтов Гомер. 3. Дела труднее слов. 4. Летом ночи короче, чем дни, а зимой длиннее. 5. Для меня нет ничего дороже родины. 6. Самое лучшее лекарство от печалей время. 7. Чем чаще мы упражняем память, тем больше она укрепляется.



De gentĭbus Italiae antīquae

Italiam superiōrem olim incolēbant Galli, quam partem Italiae, citra Alpes sitam, Romāni Galliam citeriōrem vel Cisalpīnam appellābant, partem autem, ultra Alpes sitam, ulteriōrem vel Transalpīnam. Romanōrum finitĭmi erant Etrusci, habitantes in media Italia, qui priorĭbus saecŭlis ex Asia in Italiam immigravĕrant, ut Herodŏtus narrat. Interiōres Italiae partes Sabīni incolēbant. Inferiōrem Italiam Romāni “Magnam Graeciam» nominābant, quod Graeci plurĭmas eo colonias deduxĕrant, quodque Graecia ipsa minor erat illis regionĭbus. Urbi Romae proxĭmae erant Neapŏlis et Cumae, coloniae Graeciae in Italia veterrĭmae. Graeci pejōres patriae agros reliquērunt et in Italia Siciliāque plurĭmos portus optimosque agros occupavērunt. Coloniae primo erant minĭmae, postea maxĭmae, opulentissĭmae, potentissĭmae sicut Syracūsae, quarum incŏlae plures naves habēbant pluresque opes, quam cetĕri Graeci. Postquam Magna Graecia in potestātem Romanōrum redacta erat, imperium Romānum usque ad extrēmos Italiae fines patēbat.



Roma antīqua

Colles urbis Romae septem erant: colles ad sinistram ripam Tibĕris siti humiliōres erant, Janicŭlus autem, mons ad ripam dextram flumĭnis situs, altior. Antiquissĭma colonia in monte Palatīno Palatium vel Roma quadrāta appellabātur. Palatium igĭtur veterrĭma pars Romae erat.

Quamquam Graecōrum urbes locupletiōres et potentiōres erant quam Roma, quamquam Athēnae pulchriōres, aedificia et templa eārum splendidiōra, tamen nulla Romānis urbs carior erat Roma. Incŏlae Romae pauperrĭmi erant, sed fortissĭmi et praestantes, bella gessērunt cum hostĭbus saeviorĭbus. Difficillĭmum enim est invenīre quemquam, qui audacior erat Romānis.

Nihil Romāni honestius putābant, quam fortitudĭnem in bello, nihil clarius, quam consilium bonum in pace.



De olīva

Olīva, sive olea, est arbor, quae apud vetĕres Graecos in magno honōre fuĕrat. Notum est id certāmen, quod aliquando inter deos fuit. Neptūnus, Oceăni deus, et Minerva, omnium artium dea, de principātu certābant et operĭbus suis se jactābant. Neptūnus equum velocissĭmum creāvit, Minerva olīvam, arbŏrem utilissĭmam, Attĭcae donāvit. Incŏlae Attĭcae olīvam donum pretiosissĭmum putavērunt et palmam Minervae dedērunt. Ex eo tempŏre olīva a Graecis arbor sacra putātur et in praecipua est deae tutēla.



Cajus Valerius Catullus
Ad Cicerōnem (XLIX)


Disertissĭme Romŭli nepōtum

Quot sunt quotque fuēre, Marce Tulli,

Quotque post aliis erunt in annis,

Gratias tibi maxĭmas Catullus

Agit pessĭmus omnium poēta,

Tanto pessĭmus omnium poēta,

Quanto tu optĭmus omnium patrōnum.

Раздел XXII

Accusatīvus cum infinitīvo


1. Переведите на русский язык:

1. Caesar noluit eum locum, unde Helvetii discessĕrant, vacāre. 2. Caesar Helvetios ipsos oppĭda vicosque, quos incendĕrant, restituĕre jussit. 3. Caesar littĕris Labiēni fiēbat certior omnes Belgas contra popŭlum Romānum conjurāre obsidesque inter se dare. 4. Caesar a dextro cornu, quod eam partem minĭme firmam hostium esse animadvertĕrat, proelium commīsit. 5. Galli Caesări de Belgis nuntiavērunt manus cogi, exercĭtum in unum locum condūci. 6. Galli se omnes ab Dite patre prognātos esse praedīcant. 7. Legāti Caesări renuntiant intellegĕre se divīsum esse popŭlum Romānum in duas partes. 8. Graeci se contra imperium popŭli Romāni pugnatūros esse negavērunt. 9. Dux jurāvit se nisi victōrem in castra non reversūrum esse. 10. Multos viros claros forum Romānum aedificiis pulchris ornavisse scimus. 11. Caesar Ariovisto respondit se non cupiditāte belli adductum, sed pacis causā in Galliam venisse. 12. Multi stulti homĭnes putant se omnia scire, quamquam alii vident eos stultos esse. 13. Caesar Ariovisto scripsit se de re publĭca et summis rebus cum eo agĕre cupĕre. 14. Legāti dixērunt se verba Caesăris civitāti suae nuntiatūros esse. 15. Caesar milĭtes pontem paucis diēbus factūros esse sperāvit. 16. Pompejus non modo senatorĭbus, sed etiam popŭlo Romāno copias Romānas regem hostium superavisse et in fugam dedisse nuntiāvit. 17. Cum Romāni bellum gerēbant, portae templi Jani aperiebantur, nam Romāni deum in bello templum relinquĕre et copiis Romānis adjuvāre existimābant. 18. Trojāni magno cum gaudio Graecos litus Trojae reliquisse animadvertērunt. 19. Daedălum, artifĭcem praeclārum, cum Icăro filio diu in Creta in exsilio vixisse fama est. 20. Themistŏcles muris longis Piraeum, portum Athenārum, cum oppĭdo conjungi et ita adĭtum Athenārum tutum esse cupiēbat. 21. Olim Latīno nuntiātum erat ab oracŭlo filiam ejus viro externo nuptūram esse et prolem ejus nomen Romānum ad sidĕra sublatūram esse. 22. Ariovistus, rex Germanōrum, Caesari dixit trajecisse se Rhenum non suā sponte, sed rogātum et arcessītum a Gallis. 23. Cicĕro promīsit se Bruto nunquam esse defutūrum. 24. Interfuit rei publĭcae nullam dissensiōnem esse. 25. Quibus de rebus ab Crasso Caesar certior factus naves aedificāri jubet. 26. Cum amīcos elĭgis, diligentem te esse oportet. 27. Nego quemquam tibi magis amīcum, quam me. 28. Dic, hospes, Spartae nos te hic vidisse jacentes. 29. Quisquis magna dedit, voluit sibi magna remitti. 30. Nemo nostrum dicĕre potest se nunquam peccavisse.



2. Переведите на латинский язык:

1. Римляне считали, что Цезарь был тираном. 2. Марк Антоний приказал, чтобы Цицерон был убит. 3. Мы знаем, что Архимед был убит римскими солдатами. 4. Ты веришь, что твои друзья любят тебя. 5. Известно, что Медея спасла Ясона от смерти. 6. Воины надеялись, что они победят врагов. 7. Я думаю, что скоро тебя увижу. 8. Арион надеялся, что приобретет себе в Италии большие богатства. 9. Известно, что Троя была разрушена греками.



Cicĕro

Cicerōnem fuisse homĭnem suis temporĭbus eruditissĭmum omnes consentiunt. Nam non solum Latinārum, sed etiam Graecārum litterārum peritissĭmus fuit. Praeterea magnum in eo scriptōris ingenium fuisse constat. Ităque multos libros composuit, in quibus lingua Latīna sapientiam Graecōrum illustrāvit. Sic facundiae et Latinārum litterārum parens factus est.


Раздел XXIII

Nominatīvus cum infinitīvo


1. Переведите на русский язык:

1. Multa milia homĭnum in circis et amphitheātris imperii Romāni vitam amisisse traduntur. 2. Segesta, oppĭdum Siciliae, ab Aenēa, e Troja fugiente, condĭtam esse dicĭtur. 3. Equi albi currum imperatōris triumphantis vehēbant; leōnes autem currum Antonii vexisse dicuntur. 4. Putabātur Nero Romam incendisse. 5. Athenienses supplicio affecērunt Socrătem, qui religiōnem illusisse putabātur. 6. Romŭlus in caelum receptus esse existimabātur. 7. Romŭlus primus rex Romanōrum esse dicĭtur. 8. Disciplīna druĭdum in Britannia reperta atque inde in Galliam traducta esse dicĭtur. 9. Ignis in aede Vestae semper arsisse dicĭtur. 10. Dicuntur virgĭnes Vestāles ignem in aede Vestae semper custodīre. 11. Omnia, quae nunc antiquissĭma esse creduntur, nova aliquando fuērunt. 12. Qui tacet, consentīre vidētur. 13. Damon Socrătem musĭcam docuisse dicĭtur. 14. Prometheus Caucăso affixus esse tradĭtur. 15. Satisfacĕre rei publĭcae vidēmur. 16. Aedui frumentum dare jussi sunt.



2. Переведите на латинский язык:

1. Говорят, что Аполлон и Диана родились на острове Делосе. 2. Говорят, что Цезарь воскликнул у Рубикона: «Жребий брошен!» 3. Говорят, что Ифигения была принесена отцом в жертву. 4. Кажется, что враги будут побеждены. 5. Кажется, что ты спасешь нас от опасности. 6. Говорят, что нет худа без добра. 7. Передают, что Рим был основан Ромулом и Ремом. 8. Считают, что финикияне придумали буквы.



De Minotauro

Olim in Creta anĭmal vivēbat, cui partim homĭnis, partim tauri species erat, Minotaurus nomĭne. Is labyrinthum habitābat. Id aedificium Daedălus, artĭfex clarissĭmus, exstruxisse dicĭtur. Minotaurus homĭnes, qui in labyrinthum mittebantur, statim devorābat. Etiam Athenienses, quod rex eōrum olim filium Minois interfēcit, regi quotannis septem juvĕnes et septem virgĭnes mittĕre debēbant.

Sed Theseus pericŭlum, quod ei et amīcis ejus imminēbat, sustŭlit. Ariadna, Minois filia, quae Theseum amāvit, ei filum et gladium dedit. Constat eas res Theseo multum profuisse. Theseus, postquam gladio Minotaurum necāvit, amīcos quoque liberāvit et filo e labyrintho salvus exiit.

Раздел XXIV

Ablatīvus absolūtus


1. Переведите на русский язык:

1. Themistŏcles, multis navĭbus coactis, apud Salamīnem Persas magnā pugnā in fugam dedit. 2. Cyrus, Graecis militĭbus conductis, copias in Asiam contra fratrem duxit. 3. Athenis ab hostĭbus occupātis et arce captā deletāque, Graeci tamen de salūte non desperavērunt. 4. Tandem Persae, viā occultā inventā, noctu fortūnam belli temptavērunt et arcem sacram ascendērunt. 5. Novis ducĭbus a militĭbus creātis, Graeci post multa pericŭla ad Pontum in regiōnes a Graecis habitātas venērunt. 6. Multis alienārum regiōnum popŭlis et animalĭbus saevis cognĭtis, Ulixes ad Siciliam pervēnit 7. Nonnullis sociis a Polyphēmo necātis et devorātis, Ulixes de salūte non desperāvit. 8. Multis navĭbus collectis, Alexander bellum suscēpit, exercĭtum mare traduxit, in Asiam invāsit. 9. Germāni, finĭbus suis relictis, novas sedes petivērunt. 10. In terra aliena Iason , Medeā juvante, vellus aureum de arbŏre detraxit et rapuit. 11. Nocte fere finitā omnibusque Trojānis dormientĭbus, Sino Graecos, in equo ligneo abdĭtos, liberāvit. 12. Trojā ferro ignique deletā, Graeci muliĕres et libĕros, sortem suam deplorantes, vinxērunt et in servitūtem deduxērunt. 13. Alexandro mortuo, regnum divīsum est. 14. Caesar, nuntio ad se allāto, consilium cepit. 15. Druĭdes, sacerdōtes Gallōrum, putābant juvĕnes maxĭme ad virtūtem excitāri, metu mortis neglecto. 16. Hostĭbus victis, Romāni triumphum agĕre solēbant. 17. Graeci, sacerdōte auctōre, a deis auxilium petunt. 18. Magistratĭbus invītis, nemo emigrāre potest. 19. Tarquinius Superbus, Servio Tullio rege occīso, regnum sceleste occupāvit. 20. Agamemnŏne duce, Graeci Trojam delevērunt. 21. Marco Aurelio imperatōre, bella periculōsa exarsērunt. 22. Hamilcăre mortuo, exercĭtus Carthaginiensium, Hannibăle duce, Alpes superāvit et in Italim venit. 23. Trajāno mortuo, Adriānus imperātor factus est. 24. Catōne auctōre, nova lex lata est. 25. Publio Sulpicio et Cajo Aurelio consulĭbus, legāti Carthaginiensium Romam venērunt.



2. Переведите на латинский язык:

1. Цезарь, получив заложников, повел войско в страну белловаков. 2. После того как был дан сигнал, наши воины устремились на врагов. 3. Цезарь, подготовив продовольственное снабжение и отобрав всадников, отправился против германцев. 4. Преодолев Альпы, Ганнибал пришел в Италию. 5. Август родился, когда Цицерон и Антоний были консулами. 6. Война с галлами велась под командованием Цезаря. 7. После того как война была окончена, Цезарь вернулся в Рим. 8. В то время как враги поджигали дома, жители бежали из города. 9. С восходом солнца рассеивается мрак.



De nuntio Marathonio

Darēus, multis navĭbus coactis, copias in Graeciam transportāvit. Tum Athenienses, nuntio Spartam misso, a Lacedaemoniis auxilium petivērunt copiasque poposcērunt. Sed Lacedaemonii auxilium dare non potuērunt. Ita Athenienses hostes apud Marathōnem exspectābant. Totā planitie a militĭbus Persārum completā, Athenienses, quorum numĕrus parvus erat, spem salūtis in virtūte vidēbant. Signo proelii dato, magna celeritāte in Persas incurrērunt et multos hostes interfecērunt. Persae in fugam se dedērunt. Miltiădes, dux victōrum, consilio convocāto, dixit: «Statim victoriam domum nuntiāre debēmus, quod Persae Athēnas, sine praesidio relictas, capĕre possunt.» Unus ex viris, quamquam in proelio defessus erat, Athēnas cucurrit. Itinĕre longo paucis horis peracto, nuntius in forum Athenārum advēnit clamavitque: «Victoria nostra est!»Verbis illis dictis, exanimātus cecĭdit.



De monte Olivārum

Mons Olivārum apud Hierosolymam situs altitudĭne monti Sion par est, sed latitudĭne et longitudĭne supĕrat. Cujus in summo jugo, ubi Domĭnus ad caelum ascendit, ecclesia rotunda et magna est, quam tres portĭcus tectae circumdant. Nam interior domus propter Domĭni ascensiōnem tegi non potuit. Aram in orientāli parte habet, quae angusto culmĭne tecta est. Intĭma in ecclesia ultĭma Domĭni vestigia vidēri possunt tecto supra patente, ubi ascendit. Supra ea vestigia lampas pendet, quae die et nocte lucet. In occidentāli ejusdem ecclesiae parte octo fenestrae vitreae sunt; octo lampādes funĭbus pendentes usque ad Hierosolymam per eas fenestras lucent. Quarum lux anĭmos spectantium gaudio simul et terrōre affĭcit. Die ascensiōnis Domĭni quotannis ventus magnus desŭper venīre et omnes, qui in ea ecclesia sunt, in terram proicĕre consuēvit.


Раздел XXV

Verba deponentia et semideponentia


1. Переведите на русский язык:

1. Tum Catilīna pollicebātur tabŭlas novas, proscriptiōnem locupletium, magistrātus, sacerdotia, rapīnas. 2. Conjuratōres jam tum non consulĭbus modo, sed plerisque senatorĭbus perniciem machinabantur. 3. Iason, vellĕre aureo rapto, ad socios reversus se beneficio deōrum pericŭla effugisse gavīsus est. 4. Argonautae suā sponte usque ad extrēmum orientem navigāre ausi sunt neque longitudĭne itinĕris deterrebantur. 5. Argonautis ad Colchos proficiscentĭbus, multi homĭnes in portum convenērunt. 6. Socii Iasōnis non cunctantes naves conscendērunt. 7. Iason, Minervā juvante, navem solvĕre et cursum ad fines Colchōrum dirigĕre cunctātus non est. 8. Trojāni, portā clausā, pericŭlum sibi imminēre non arbitrabantur. 9. Frustra Trojāni alii telis se defendĕre conāti sunt, alii clementiam hostium imploravērunt. 10. Britanni se postridie obsĭdes frumentumque missūros esse pollicĭti sunt. 11. Olim in urbe Athēnis nobĭles dominabantur, paupĕres opprimebantur. 12. Athēnis paupĕres laborantes nemo tutabātur, nemo consolabātur. 13. Pisistrātus professus est se popŭli amīcum esse. 14. Aristīdes nunquam mentiebātur, nemĭni assentiebātur, nisi viris bonis et probis. 15. Post pugnam Marathoniam Themistŏcles munĕre ducis fungebātur. 16. Persae urbe Atheniensium potīti sunt. 17. Pauci sciunt rebus secundis bene uti. 18. Urbe ardente, ingens tumultus ortus est. 19. Oblīti privatōrum publĭca curāte.



2. Переведите на латинский язык:

1. Скифы кочевали по горам и лесам. 2. Надежда утешает людей. 3. Мы должны не только восхищаться доблестями славных мужей, но и подражать им. 4. Когда город был освобожден, граждане обрадовались. 5. Некоторые люди имеют обыкновение хвалить сами себя.


Раздел XXVI

Conjunctīvus в независимом предложении


1. Переведите на русский язык:

1. Semper vincat verĭtas! 2. Sis felix! 3. Utĭnam divitior essem Croeso! 4. Prosit tibi consilium meum! 5. Diligāris ab omnĭbus. 6. Utĭnam semper viri boni rem publĭcam regant! 7. Ne desperēmus! 8. Quod fortūna fert, ferāmus! 9. Pax Domĭni sit semper vobiscum! 10. Ne id Juppĭter sinat! 11. Ne hoc credidĕris! 12. Utĭnam e tanto pericŭlo evaserĭmus! 13. A quibus auxilium petam? 14. Claudāmus portam an patefaciāmus? 15. Vivāmus in pace et concordia! 16. Non opĭbus, non veste homĭnem judicēmus, sed morĭbus. 17. Nam quid ego de Gabinio, Statilio, Coepario loquar? 18. Utĭnam tam facĭle vera invenīre possem, quam falsa convincĕre! (Cicĕro). 19. Utĭnam salūtis rei publĭcae semper memŏres sitis!



2. Переведите на латинский язык:

1. О если бы вы всегда помнили о благе родины! 2. Давайте любить родину и подчиняться ее законам. 3. Пусть всегда будет мир на земле! 4. Что нам ответить послам? 5. Давайте помнить о благодеяниях друзей.



Pater noster

Pater noster, qui es in caelis, sacrificētur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in caelo et in terra. Panem nostrum quotidiānum da nobis hodie. Et dimitte nobis debĭta nostra, sicut et nos dimittĭmus debitorĭbus nostris. Et ne nos indūcas in tentatiōnem, sed libĕra nos a malo. Amen.


Раздел XXVII

Придаточные предложения с ut


1. Переведите на русский язык:

1. Ubii magno opĕre Caesărem orābant, ut sibi auxilium ferret, quod gravĭter ab Suebis premerentur. 2. Dicuntur etiam ab nonnullis senatorĭbus sententiae, ut legāti ad Caesărem mittuntur, qui voluntātem senātus ei propōnat. 3. Caesar dat negotium Senonĭbus, qui finitĭmi Belgis erant, ut ea, quae apud eos gerantur, cognoscant et sibi de his rebus nuntiant. 4. Caesar Pompejum persecūtus est, ne rursus copias alias comparāre et bellum renovāre posset. 5. Ante Idus Martias Caesări tam multa et atrocia omĭna evenĕrant, ut uxor ejus eum orāret, ne eo die in senātum venīret. 6. Spartăcus bellum contra Romānos coepĕrat eo consilio, ut gladiatōres in patrias eōrum reducĕret. 7. Senātus, qui in magno timōre erat, ne Spartăcus Romam oppugnāret, M.Crassum contra eum misit. 8. Juno misit duos serpentes, ut Hercŭlem, in cunabŭlis jacentem, necārent. 9. Phryxus ariĕtem cum pelle aurea Marti immolāvit, ne iram deōrum excitāret. 10. Aeētes, rex Colchōrum, in templo Martis pellem auream occultāvit et dracōni ingenti imperāvit, ut diligentissĭme observāret, ne raperētur. 11. Athenienses Solōnem hortāti sunt, ut rem publĭcam aequis legĭbus temperāret. 12. Themistŏcles Atheniensĭbus persuāsit, ut classem aedificārent. 13. Legum ministri magistrātus, legum interprĕtes judĭces, legum denĭque idcirco omnes servi sumus, ut libĕri esse possīmus (Cicĕro). 14. Ea condiciōne Proserpĭna Orpheo uxōrem reddĭdit, ne rediens ocŭlos flectĕret. 15. Auctorĭtas senātus tam magna erat, ut nemo sine ejus voluntāte ullum facĕret. 16. Nonnulli Romāni, ut Cato, tam inimīco anĭmo in Graecos erant, ut medĭcos ex Graecis ad se non vocārent. 17. T. Pomponius Attĭcus sic Graece loquebātur, ut Athēnis natus esse viderētur. 18. Lacedaemonii tam pauci erant numĕro, ut Persae minĭmi aestimārent eōrum copias.



2. Переведите на латинский язык:

1. Полководец потребовал, чтобы были даны заложники. 2. Ученики учатся, чтобы становиться лучше. 3. Греки приплыли к Трое, чтобы завоевать ее. 4. Граждане просят, чтобы враги не разрушали город. 5. Врач будет заботиться, чтобы вы не заболели. 6. Твой совет таков, что приносит мне пользу.



Orpheus et Eurydĭce

Orpheus valde amāvit uxōrem suam, pulchram Eurydĭcem. Sed di eis non favērunt. Nam Aristaeus, filius Apollĭnis, postquam Eurydĭcem vidit, statim eam amāvit. Illa autem amōrem ejus contempsit. Sed cum aliquando in prato flores carpĕret, subĭto Aristaeus apparuit, cupiditāte ardens. Tum Eurydĭce fugae se mandāvit, sed a serpente morsa est et de vita decessit.

Orpheus, dolōre mortis uxōris tortus, consilium cepit ad infĕros cedĕre, ut uxōrem reducĕret. Pluto ei hanc veniam dedit, sed interdixit, ne in itinĕre ocŭlos ad uxōrem torquĕret. Diu tacentes cedēbant nec procul a terra abĕrant, tum Orpheus metuens, ne uxor remanēret, ocŭlos ad eam torsit. Statim Mercurius eam ad Plutōnem reduxit.

Orpheus omnes femĭnas, etsi multae ei nubĕre volēbant, contempsit. Denĭque in Thracia femĭnae, a Dionyso deo excitātae, eum laceravisse dicuntur.



De Tantălo

Tantălus, Jovis filius, rex Lydōrum erat et omni studio salūti civitātis studuit. Homĭnes eum colēbant, ut deum. Enim apud deos, Olympum incolentes, in tanto honōre erat, ut eum ad convivia deōrum invitārent. Sed Tantălus hominĭbus de sermonĭbus deōrum narrāvit etiamque cibos deōrum raptāvit. Postrēmo prudentiam deōrum probatūrus erat. Pelŏpem, filium suum, necāvit et ex carne ejus deis cenam parāvit. Dei autem carne abstinuērunt, praeter Cerĕrem, et Pelŏpem in vitam revocavērunt. Tum disseruērunt, quomŏdo Tantălus punīri posset. Tandem Tantălus in Tartărum jactātus est. Ibi medio in lacu stans sitim deponĕre non potest, nam aqua semper recēdit. Simĭli modo fame labōrat. Poma enim ei super caput pendent, sed rami, vento moti, recēdunt, cum Tantălus manus admōvet. Praeterea saxum ingens super caput ejus pendet et Tantălus semper timet, ne necētur.


Раздел XXVIII

Косвенный вопрос


1. Переведите на русский язык:

1. Utrum Remus a sociis Romŭli circumventus, an a Romŭlo ipso necātus sit, non satis compertum est. 2. Ovidius descrībit, quomŏdo Orpheus mortem gemĭnam uxōris maeruĕrit. 3. Sallustius in epistŭla disseruit, quomŏdo Caesar rei publĭcae consulĕre debēret. 4. Epaminondas, cum vidēret se gravi vulnĕre mori, quaesīvit, salvumne esset scutum. 5. Verres quaerit ex amīcis, quis se defensūrus sit. 6. Codrus, rex Atheniensium, ad oracŭlum Apollĭnis Delphĭci legātos misit, ut Apollĭnem consulĕrent, quomŏdo grave illud bellum finīri posset. 7. Mihi non minōri curae est, qualis res publĭca post mortem meam futūra sit, quam qualis hodie est. 8. Anacharsis Scytha rogātus, quid esset in homĭne pessĭmum et quid optĭmum, respondit: «Lingua.» 9. Caesar legātis tribunisque milĭtum, quos convocavĕrat, ostendit, quae ex exploratōre cognovisset. 10. Rex Agis dicēbat Lacedaemonios non interrogāre, quam multi, sed ubi essent hostes. 11. Ceres diu nescīvit, ubi filia sua esset, quam Pluto ad infĕros abduxĕrat. A Sole tandem cognōvit, quis eam raruisset.



2. Переведите на латинский язык:

1. Никто из нас не может знать, что принесет нам завтрашний день. 2. Мы не знали, будет ли он помогать нам советом и делом. 3. Я не буду писать тебе, что я буду делать, но что я сделал. 4. Скажи мне, кто твой друг, и я скажу, кто ты.


Раздел XXIX

Придаточные предложения с cum


1. Переведите на русский язык:

1. Athenienses, cum Persas vicissent, totam per Graeciam magno in honōre erant. 2. Spartăcus, cum ad Alpes venissent, persuadēre suis non potuit, ut partim in Galliam, partim in Graeciam iter facĕrent. 3. Cum Hercŭles duodĕcim labōres sustinuisset et hoc modo salūti homĭnum providisset,dei eum e servitūte Eurysthei liberavērunt. 4. Orpheus, cum gradus Eurydĭcae non audīret, ad uxōrem respectāvit. 5. Ulixes, cum in domum suam venisset, multis cum pericŭlis Penelŏpam, conjŭgem fidam, e manĭbus procōrum liberāvit. 6. Cum Aenēas vidisset Graecos nemĭni parcĕre, cum patre, conjŭge filiōque fugā salūtem petīvit. 7. Cum Aenēas sociīque ejus jam sperārent se mox in Italiam perventūros esse, Juno,inimīca Trojanōrum, Aeŏlum orāvit, ut Aenēam perdĕret. 8. Cum Romāni uxōres non habērent, legātos ad vicīnas gentes misērunt et societātem conubiumque petivērunt. 9. Romāni cum animadvertissent Etruscos ad pacem parātos esse, legātos ad eum misērunt. 10. Nemo fere fratrĭbus Gracchis auxilio venit, cum ab inimīcis opprimerentur. 11. Cum Cimbri et Teutŏnes Galliam provinciam vexārent, multi timēbant, ne Germāni brevi in Italiam invadĕrent. 12. Cum Alexander Magnus Milētum cepisset, milĭtes ejus templum Cerĕris direptūri irrupērunt. 13. Cum Graeci ab Hectŏre fugarentur, Achilles arma sua Patroclo tradĭdit, quibus ille Trojānos fugāvit arbitrantes eum Achillem esse. 14. Cum legāti Romanōrum ad castellum Hannibălis venissent et multitudĭne id circumdedissent, puer ab janua prospiciens Hannibăli dixit omnes exĭtus occupātos esse. 15. Cum Mucius Porsennam regem ignorāret, errāvit et ministrum quendam pro rege necāvit. 16. Cum de P. Lentŭlo ceterisque statuētis, pro certo habetōte vos simul de exercĭtu Catilīnae et de omnĭbus conjurātis decernĕre.



2. Переведите на латинский язык:

1. Когда германцы еще кочевали в лесах, в Риме процветали науки и искусства. 2. Рабы несчастны, так как они не имеют никаких прав. 3. Цицерон был назван отцом отечества, так как благодаря его решениям и бдительности был раскрыт заговор Катилины.



Daphne

Quum deus Amor ab Apollĭne injuriam accepisset, eum ulcisci constituit et arcu duas sagittas expŭlit: hac, amōrem faciente, laesit Apollĭnem, illam, amōrem fugantem, fixit in corde Daphnes, pulcherrĭmae flumĭnis Penēi filiae. Protĭnus alter amāvit, altĕra amantem fugit. Et Apollĭne virgĭnem insequente et orante: «Mane, formosissĭma nymphārum! Nescis, quem fugias, nam Apollo, Jovis filius sum, non pastor quidam horrĭdus. Mane!» — illa a patre opem petīvit, ut formam sibi mutāret. Vix prece finitā eāque in arbŏrem laurum mutatā, Apollo inde ramum fregit et in caput sibi imposuit, dicens: «Quoniam conjunx mea non potes esse, arbor mea certe eris ac fronde tuā, semper virĭdi, poētae cantoresque illustres honorabuntur».



De nece Caesăris

Caesar cum senātus auctoritātem neglegĕret, nobĭles offendĕrat. Tandem sexaginta viri Cassio et Bruto ducĭbus conjuratiōnem fecērunt. Cum igĭtur Caesar Idĭbus Martiis anni ante aeram nostram quadragesĭmi quarti in senātum venisset, unus ex eis (quasi aliquid esset rogatūrus) accessit ejusque togam prehendit. Tum Caesărem clamantem: «Ista quidem vis est!» Cassius vulnerāvit. Ille autem stilo se defendit. Cum M. Brutum contra se currĕre vidisset, eum reprehendit his verbis: «Tu quoque, mi fili?» Omnĭbus undĭque eum circumvenientĭbus, caput togā operuit et viginti tribus plagis occīsus est. Plebs autem oratiōne Antonii incensa mortem Caesăris doluit. Plebs in foro ingentem rogum accendit, ut corpus Caesăris comburerētur. Tum Antonius Brutum, qui libertātem rei publĭcae defendĕre cupivĕrat, vehementer reprehendit. Propterea conjurāti fugā cavērunt, ne comprehenderentur.


Раздел XXX

Придаточные предложения с si


1. Переведите на русский язык:

1. Calchas Agamemnŏni respondit Diānam placāri non posse, nisi Iphigenia, filia Agamemnŏnis, immolāta esset. 2. Ulixes postquam de insŭla nymphae Calypso decessit, vitam in fluctĭbus amisisset, nisi a dea quadam servātus esset. 3. Mater Coriolāni dixit: «Nisi te genuissem, Roma non opprimerētur; nisi filium habērem, in libĕra patria libĕra essem.» 4. Multos reges, si te ratio rexĕrit. 5. Memoria minuitur, nisi eam exerceas. 6. Cum Fabricius et Pyrrhus vicīna castra habērent, medĭcus Pyrrhi noctu in castra Romanōrum venit promittens venēno se regem occisūrum esse, si sibi pollicerentur alĭquid praemium. 7. Juno Parĭdi, si pro se vindicavisset, pollicĭta est in omnĭbus terris eum regnatūrum et divitiis cetĕris praestitūrum esse. 8. Nisi cotidie sol orirētur, nihil vivi in terra esset. 9. Si quis neget me honeste vixisse, erret. 10. Theseus labyrintho excedĕre non potuisset, nisi Ariadna ei adfuisset. 11. Si omnia, quae vidi, tibi narrem, tempus me deficiat. 12. Alexander, cum amīci interrogārent: «Nonne tu quoque Olympiae certābis?» «Certārem, — inquit, — si reges ibi cum regĭbus certārent.»



2. Переведите на латинский язык:

1. Мир будет сохранен, если все народы будут защищать его. 2. Ахилл не сразился бы с Гектором, если бы Патрокл не был убит. 3. Галлы захватили бы Капитолий, если бы гуси не подняли крика. 4. Люди были бы счастливее, если бы они больше помогали друг другу.



De Pyrrho

Tarentīni, cum Romāni eis bellum indixissent, Pyrrum regem оravērunt, ut sibi contra Romānos subvenīret. Pyrrhus, cum magnum imperium sibi parāre vellet, promīsit se Tarentīnos adjutūrum esse. Multa proelia commīsit semperque victor ex eis excessit, tamen multos milĭtes amīsit. Ităque Cineam, cui omnia consilia sua committēbat, jussit Romae de pace agĕre. Senātus autem gravissĭma oratiōne Appii Claudii permōtus legāto respondit: «Rex nisi copias in Graeciam reduxĕrit, pacem a nobis habēre non potĕrit.» Cineas autem apud Pyrrhum: «Mihi visus est, — inquit, — senātus concilium regum.» Pyrrhus bellum omīsit et in Siciliam decessit.


Раздел XXXI

Неправильные глаголы


1. Переведите на русский язык:

1. Amīci Caesări nomen regis offerre volēbant. 2. Germanōrum gentes multum inter se diffĕrunt. 3. Germāni sine causa Gallis bellum intulērunt. 4. Frumentum ex agris in vicum confertur. 5. Femĭnae Trojanōrum in Graeciam ductae esse feruntur. 6. Imperātor epistŭlam, a nuntio allātam, statim militĭbus recitāvit. 7. Minos Daedălum Cretam relinquĕre nolēbat. 8. Daedălus autem fortūnam temptāre, quam servīre maluit. 9. Minos custodĭbus: «Scio — inquit — Daedălum regnum meum relinquĕre velle. In patriam discedĕre, quam in Creta manēre mavult. Custodīte virum calĭdum.» 10. Bello confecto, Camillus victor in patriam rediit. 11. Caesar in Britanniam transeundi causā naves aedificāri jussit. 12. Captīvi clam e castris Romānis exisse feruntur. 13. Eurystheus optāvit, ut Hercŭles laborĭbus periculōsis perīret. 14. Augustus ex bellis rediens consilium iniĕrat dis immolāre, multos boves mactāre, templum aedificāre. 15. Imperatōri in Italiam redeunti Vergilius carmen novum recitāvit. Augustus versĭbus Vergilii valde delectātus est. 16. Alexander, cum Parmenio ei persuadēre vellet, ne munĕra Darēi, regis Persārum, repudiāret, dixit: «Ego quoque mallem pecuniam, quam gloriam, si Parmenio essem.» 17. Livius tradit Hannibălem primum in proelium isse, ultĭmum proelio excessisse, tamen omnĭbus proeliis incolŭmis superfuit. 18. Tacĭtus ait Germānos in proelia itūros Hercŭlem cecinisse. 19. Ariovisti responsis ad Caesărem relātis, itĕrum ad eum Caesar legātos misit. 20. Lydi primi omnium homĭnum nummos aureos habuisse feruntur. 21. Tiberius Gracchus tribūnus plebis legem tulit, ne quis plus mille agri jugĕra habēret.



2. Переведите на латинский язык:

1. Если вы хотите устранить алчность, устраните ее мать несправедливость. 2. Давайте не перелагать свою вину на других. 3. Эту реку в некоторых местах можно перейти вброд. 4. Воины, намереваясь идти в сражение, готовят оружие. 5. Цезарь перенес лагерь на другое место.



Caesăris mors

Cum Caesar Alexandriam venīret, Ptolemaeus, rex Aegypti, insidias ei parāre voluit. Qua de causa regi bellum illātum est. Ptolemaeus victus in Nilo periit. Caesar Alexandriā potītus regnum Cleopatrae, Ptolemaei sorōri, dedit. Rediens inde Caesar Pharnăcem, Mitridātis Magni filium, qui in Ponto rebellavit et multas popŭli Romāni provincias occupāvit, vicit et postea ad mortem coēgit.

Bellis civilĭbus toto orbe composĭtis, Caesar Romam rediit. Tum insolentius et contra consuetudĭnem Romānae libertātis agĕre coepit. Cum ergo et honōres ex sua voluntāte praestāret, qui a popŭlo antea deferebantur, aliaque regia ac paene tyrannĭca facĕret, conjuravērunt in eum sexaginta vel amplius senatōres equitesque Romāni. Praecipui fuērunt inter conjurātos duo Bruti ex eo genĕre Bruti, qui primus Romae consul fuĕrat et reges expulĕrat, et C. Cassius et Servilius Casca. Ergo Caesar, cum ad curiam venisset, tribus et viginti vulnerĭbus confossus est.

Publius Ovidius Naso
Tristia (I, 3)


Cum subit illīus tristissĭma noctis imāgo,

Qua mihi suprēmum tempus in urbe fuit,



Cum repĕto noctem, quā tot mihi cara relīqui,Labĭtur ex ocŭlis nunc quoque gutta meis.



Раздел XXXII

Придаточные предложения уступительные


1. Переведите на русский язык:

1. Alarĭcus, rex Gothōrum, Romam, etsi ingentĭbus moenĭbus instructa erat, expugnāvit. 2. Quamquam amīci Regŭli nolēbant, ut urbe decedĕret, is fidem datam non violāvit. 3. Quamquam quattuor duces Romanōrum impĕtu Germanōrum victi erant, Marius Teutŏnes uno proelio oppressit. 4. Plato varios Socrătis sermōnes immortalitāti scriptis suis tradĭdit, cum Socrătes ipse littĕram nullam reliquisset. 5. Socrătes, cum facĭle posset edūci e custodia, noluit leges rei publĭcae laedĕre. 6. Epicūrus dicēbat sapientem, quamquam in tormentis esset, tamen semper esse beātum. 7. Nemo aut miles aut eques a Caesăre ad Pompējum transiĕrat, cum paene cotidie a Pompējo ad Caesărem perfugĕrent. 8. Quod turpe est, id, quamvis occultētur, tamen honestum fiĕri nullo modo potest. 9. Regŭlus, nobĭlis Romānus, quamquam non ignorābat se ad crudelissĭmum hostem proficisci, tamen jus jurandum conservāvit. 10. Littĕrae, cum sint paucae, varie tamen collocātae, innumerabilia verba efficiunt. 11. De futūris rebus, etsi semper difficĭle est dicĕre, tamen interdum conjectūrā possis sequi.



2. Переведите на латинский язык:

1. Мы не верим лжецу, хотя он и говорит иногда правду. 2. Хотя воины отважно сражались, они не смогли победить врагов. 3. Хотя Сократа нельзя было уличить в безбожии, однако он был приговорен к смерти. 4. Хотя мудрец знает много, но и он не знает всего.



De Vestalĭbus

Urbe Romā a Gallis captā atque direptā multisque civĭbus interfectis, magna multitūdo Romanōrum in Capitolium fugit. Virgĭnes autem Vestāles sacra rei publĭcae servāre cupivērunt, ne ea quoque a Gallis raperentur. Qua de causa clivum, qui ducit ad Janicŭlum, ascendĕre modo coepĕrant, cum L. Albinius eas aspexit plaustro ibi conjugĕm et libĕros vehens. Quamquam ejus plurĭmum interĕrat suos servāri, publĭcam religiōnem magis respexit, quam privātam caritātem. Praecēpit suis, ut plaustro descendĕrent, et in plaustrum virgĭnes et sacra accēpit. Tum itinĕre coepto non confecto, Caere in oppĭdum Vestāles vexit, ubi summā cum veneratiōne sacra recepta sunt. Quibus factis et Albinius et Caeretāni usque ad hoc tempus gratam memoriam sibi peperērunt.


Раздел XXXIII

Gerundium, gerundīvum


1. Переведите на русский язык:

1. Castris munītis, Caesar, quaeque ad oppugnandum usui erant, comparāre coepit. 2. Audiendo, videndo, sentiendo et homĭnes et bestiae discunt. 3. Athēnae non modo arte bellandi, sed etiam docendo gloriam peperērunt. 4. Graeci, quamquam pugnandi perīti erant, decem annos Trojam expugnāre non potuērunt. 5. Castra ponendo, turres aedificando, aggĕrem petendo Romāni se ad urbem oppugnandam paravērunt. 6. Nulla aetas ad discendum sera est. 7. Sunt tempŏra flendi, sunt tempŏra laetandi. 8. Discendo memoria exercētur. 9. Lacedaemonii libĕros educābant ad labōres tolerandos. 10. Romae quotannis comitia creandis magistratĭbus habebantur. 11. Regŭlus quamquam non ignorābat se ad crudelissĭmum hostem proficisci, tamen jus jurandum conservandum esse putābat. 12. Caesar ab hibernis in Italiam discedens legātis imperāvit, ut quam plurĭmas naves aedificandas veteresque reficiendas curārent. 13. Cavendum est, ne major poena, quam culpa sit. 14. Caesar non putābat Helvetiis concedendum esse, ut iter per provinciam Romānam facĕrent. 15. Germanĭco bello confecto, Caesar multis de causis statuit sibi Rhenum esse transeundum. 16. Caesar ad haec cognoscenda C.Volusēnum cum navi longa praemittit. 17. Caesar a superiorĭbus consiliis depulsus omnem sibi commutandam esse belli ratiōnem existimāvit. 18. Videndum est igĭtur, ut eā libertāte utāmur, quae prosit amīcis, noceat nemĭni.



2. Переведите на латинский язык:

1. Всегда нужно надеяться на лучшее. 2. Ночь более пригодна для сна, чем для работы. 3. Часто упражняясь, юноши укрепляют свои тела. 4. Нам следует чаще читать прекрасные произведения знаменитых писателей. 5. У Пифагора ученикам пять лет нужно было молчать.



De decemvĭris

Anno ante aeram nostram quadringentesĭmo quinquagesĭmo tertio Romāni tres viros legum cognoscendārum causā in Graeciam misērunt. Hi primum Athēnas ad Solōnis leges describendas venērunt. Tum in alias Graeciae civitātes ad leges, mores, institūta cognoscenda iter fecērunt. Post legatōrum redĭtum proxĭmo anno decemvĭri legĭbus scribendis creāti sunt. In his fuit Appius Claudius, vir magnae auctoritātis et probitātis. Leges in duodĕcim tabŭlis inscriptae sunt.



Augustīnus de pueritia sua narrat

In scholam datus sum ad discendum littĕras. Sed quid in iis utilitātis esset, ignorābam. Et tamen, si piger in discendo eram, verberābar. Parentes nostri vidēbant, quibus dolorĭbus puĕri a magistris afficerēmur. Nos autem eos metuebāmus et peccabāmus tamen minus scribendo aut legendo, quam a nobis postulabātur. Non deerat memoria vel ingenium, sed delectābat ludĕre. Ităque peccābam faciendo contra verba parentum et magistrōrum.


Тексты для перевода


Raptus Sabinārum

Finitĭmus Romānis erat popŭlus Sabīnus. Ad eos Romŭlus, quia Romāni uxōres non habēbant, misit legātos, qui societātem et conubium novo popŭlo petĕrent. A Sabĭnis legatio non accepta est, ludibrium etiam addĭtum: «Quaerĭte vobis alias uxōres, nostras filias vobis non dabĭmus».

Irritāvit ea injuria Romŭlum et, ut dolo id accipĕret, quod precĭbus non impetravĕrat, solemnes ludos indixit et eos spectātum Sabīnos invitāvit. Magna multitūdo eōrum cum uxorĭbus et libĕris in urbem profecti sunt. Cum omnes, qui adĕrant, ludos spectārent, subĭto juvĕnes Romāni, signo dato, impĕtum faciunt et virgĭnеs Sabīnas rapiunt. Patres et matres virgĭnum fugērunt, perfidiam Romanōrum querentes et deos ultōres violāti hospitii invocantes.

Haec fuit causa belli. Sabīni cum magno exercĭtu ad Romam venērunt, perniciem infestae urbi minitantes. Atrox pugna in eo campo, ubi postea forum Romānum fuit, commissa est; diu eventus anceps erat. Subĭto muliĕres Sabīnae, parĭter et pietāte erga parentes et amōre virōrum commōtae, inter pugnantes se conjecērunt et eos orāre coepērunt, ut huic impiae caedi finem facĕrent: «In nos vertĭte iras: nos causa belli, nos causa vulnĕrum et caedis sumus. Melius necabĭmur, quam sine vobis viduae aut orbae vivēmus».

Movet res et milĭtes et duces. Desistunt subĭto omnes pugnāre; duces ex utrāque acie procēdunt, foedus faciunt. Sabīni, in urbem recepti, cum Romānis se conjunxērunt.

De Gallis

Galli, sine ullo certamĭne, patentĭbus portis, in Forum ingressi sunt, spectantes templa deōrum arcemque. Tum, modĭco relicto praesidio, cetĕri ad praedam per vacuas hominĭbus vias dilabuntur, pars in proxĭmas domos ruit, pars ultĭmas petit. Cum senes in vestibŭlis aedium sedentes conspexissent, admirāti constitērunt, deos, non homĭnes esse arbitrāti. Tum unus ex Gallis barbam senis cujusdam permulsisse dicĭtur. Ille indignātus scipiōnem in caput ejus incussit iramque barbări movit. Ab eo initium caedis factum est omnesque senes in sedĭbus suis trucidāti sunt.

Alĭquot diēbus post Galli impĕtum in arcem fecērunt. Primā luce, signo dato, multitūdo eōrum in Foro instructa est et, testudĭne factā, in rupes ascendĕre conāta est. Romāni hostem ascendĕre prohibuērunt, e loco superiōre impĕtu facto, hostes depulērunt. Galli, magnā cum clade repulsi, obsidiōnem parābant. Custodiis utrimque disposĭtis, ne quis hostium aut evadĕret aut invadĕret, sua castra silentio custodiēbant.

Cato Censor

Inter viros, qui in pace de re publĭca bene merĭti sunt, primus Marcus Porcius Cato nominandus est. Is, cum adulescentiam ruri in praediis paternis transegisset, parsimoniam in omnĭbus rebus colĕre consuēvit. Agricultūra plurĭmum usque ad senectūtem delectabātur, rem rustĭcam fundamentum rei publĭcae salūtis esse existĭmans.

Cum negotia publĭca administrāret, putābat Cato Romae non tam exteriōres hostes, quam suos cives periculōsos esse.

Temporĭbus enim belli Punĭci secundi, victoriā de periculosissĭmo hoste atque aemŭlo popŭli Romāni reportātā, mores Romanōrum in pejus mutāri coepti sunt. Jamque institūta majōrum neglegebantur, et peregrīna vernacŭlis praeferebantur. Ita res publĭca paulātim labefactāri coepit.

Non potĕrat id aequo anĭmo ferre Cato omnibusque virĭbus obstĭtit eis, qui novis rebus studēbant. Consulātu functus, censor factus est. Erat autem censōris non modo civium rem familiārem censēre, sed etiam, si quis contra bonos mores peccavĕrat, notāre. Deinde matronārum luxum insectabātur, sed frustra. Nam matrōnae omnes vias urbis obsidēbant virosque, ad Forum descendentes, orābant, ut legem de ornātu tollĕrent. Ităque lex sublāta est.

Implacabĭli autem odio in Carthaginienses flagrābat. Cum in senātu de tertio Punĭco bello agerētur, Carthagĭnem delendam esse censuit: alĭter non posse salvam esse rem publĭcam. Sententia ejus tum non probāta, postea, quidquid agebātur, adicĕre solēbat: «Cetĕrum censeo Carthagĭnem esse delendam». Movit tandem patrum anĭmos, ut bellum Carthaginiensĭbus indictum esset.



Caesar et Pompejus

Interfecto in Asia Crasso, solus Pompējus Caesărem potentia aequābat. Sed jam pridem Pompējo suspectae erant Caesăris opes, Caesări Pompejāna dignĭtas gravis: nec hic ferēbat parem, nec ille superiōrem. Ităque cum Caesar postulavisset, ut sibi absenti altĕrum consulātum petĕre licet, id ei a senātu, Pompējo obstante, negātum est. Hanc injuriam ut vindicāret, in Italiam contra Pompējum exercĭtum duxit. Cum ad rivum, qui provinciam ejus ab Italia dividēbat, venisset, dubius, quid facĕret, constitisse tradĭtur. Deinde, equo concitāto, rivum trajēcit dicens: «Jacta est alea!»

Pompējum persĕquens gravissĭmā hiĕme Adriatĭcum mare trajēcit et apud Pharsālum oppĭdum copias Pompēji acerrĭmo proelio vicit. Pompējus victus ad Aegypti regem profūgit, qui eum interfĭci jussit, quia putābat se hoc facinŏre Caesări gratum esse factūrum. Caput Pompēji cum anŭlo ad Caesărem delātum est, qui, eo viso, lacrĭmas non continuit juravitque se hanc crudelitātem ultūrum est.

Sacerdōtes Vestae

In aede Vestae, quae in foro sita est, sex virgĭnes Vestāles custodiēbant ignem sacrum, ut dea rei publĭcae Romānae favēret imperiumque augerētur. Hic ignis semper arsisse dicĭtur. Virgĭnes Vestāles, quibus «virgo Vestālis maxĭma» praeĕrat, duris legĭbus regebantur. Cum viris vivĕre vetĭtae erant. Pontĭfex maxĭmus ipse eas eligēbat, quae per triginta annos Vestāles mansūrae erant. Quamquam ab omnĭbus magnā pietāte colebantur, tamen Vestāles, quae officia neglegēbant, a pontifĭce maxĭmo gravĭter puniebantur. Nam Romāni sibi persuasĕrant magnum pericŭlum rei publĭcae imminēre, si flamma in foco Vestae non ardēret. Aliquando Aemiliae Vestāli poena instābat, nam discipŭlam novam, cui magnam fidem habēbat, ignem servāre jussĕrat. Cum haec flammas male servavisset, Aemilia ipsa de hac re accusāta est. Ităque haec, postquam pontĭfex ceteraeque Vestāles in aedem convenērunt, Vestam placāre studuit multisque cum lacrĭmis orāvit, ut se adjuvāret, et suffibŭlum suum in foco locāvit. Statim flamma itĕrum luxit. Tum omnes re mirā commōti sibi persuasērunt Aemiliam culpā carēre.



De errorĭbus Ulixis

Ulixes in errōre suo ad Circem, filiam Solis, pervēnit. Haec socios Ulixis in domum suam admīsit et in sues mutāvit. Is socios amissos servāre studuit. Mercurius de Olympo demissus ei auxilium promīsit et monstrāvit, quomŏdo a Circe cavēret. Gladio stricto, Ulixes eam terruit et postulāvit, ut socios rursus in homĭnes mutāret et dimittĕret. Haec profecto verbis ejus indulsit, comperĕrat enim Ulixi a deis magnam potestātem permissam esse.

Sed Neptūnus poenam Ulixi decrētam nondum remīsit. Nam cum post multas tempestātes venti tandem remisissent, Ulixes vidit se navem omnesque amīcos amisisse. Denĭque solus in insŭlam Ogygiam navit. Ibi nympha Calypso amōre commōta Ulixem apud se retinēbat. Ab illa amātus septem annos ibi mansit. Sed cum patriam desiderāret, navem parāvit et iter periculōsum perrexit.

De libris Sibyllīnis

In antīquis annalĭbus memoria de libris Sibyllīnis haec prodĭta est. Anus hospĭta atque incognĭta ad Tarquinium Superbum regem adiit novem libros ferens, quos esse dicēbat divīna oracŭla; eos velle venumdāre. Tarquinius pretium percontātus est. Mulier nimium et immensum poposcit. Rex, quasi anus aetāte desipĕret, derīsit. Tum illa tres libros ex novem in focŭlo deūrit et, ecquid relĭquos sex emĕre eōdem pretio vellet, regem interrogāvit. Sed enim Tarquinius id multo derīsit magis dixitque anum jam procul dubio delirāre. Mulier ibĭdem statim tres alios libros exussit atque id ipsum denuo placĭde rogat, ut tres relĭquos eōdem pretio emat. Tarquinius ore jam serio et attentiōre anĭmo fit, eam constantiam confidentiamque non neglegendam esse intellĕgit. Libros tres relĭquos mercātur nihĭlo minōre pretio, quam quod erat pretium pro omnĭbus. Sed eam muliĕrem tum a Tarquinio egressam nunquam quisque vidit. Libri tres, in sacrarium condĭti, «Sibyllīni» appellāti sunt. Ad eos, quasi ad oracŭlum, quindecimvĭri adeunt, cum di immortāles publĭce consulendi sunt.



Oedĭpus

Sphinx, in Boeotiam missa, agros Thebanōrum vastābat. Illa dixit, si quis carmen, quod posuisset, interpretātus esset, se inde abitūram esse, sin carmen illud non solvisset, se eum consumptūram esse. Quā re auditā, rex Creon edixit: Qui carmen Sphingis solvisset, regnum se et Iocastam sorōrem ei in matrimonium datūrum esse. Cum complūres, regni cupiditāte adducti, venissent et a Sphinge consumpti essent, Oedĭpus carmen interpretātus est. Quo facto, illa se precipitāvit. Oedĭpus regnum paternum et Iocastam matrem inscius accēpit uxōrem. Intĕrim Thebis inopia frugum incĭdit ob Oedipi scelĕra eodemque tempŏre Corinthi Polybus mortuus est. Quo audīto, Oedĭpus dolēret existĭmans patrem suum decessisse. Tandem Oedĭpus cognōvit se Lai filium esse. Et ipse se Laium occidisse sciscitando patefēcit. Oedĭpus, postquam vidit se tot scelĕra fecisse, se ocŭlis privāvit regnumque filiis tradĭdit et Thebis, Antigōnā filiā duce, profūgit.



De Horatiis et Curiatiis

Numa Pompilio mortuo, Tullus Hostilius rex Romanōrum creātus est. Eo regnante, inter Romānos et Albānos bellum exortum est. Duces utrorumque statuērunt rem paucōrum certatiōne finīre. Erant apud Romānos trigemĭni Horatii, tres apud Albānos Curiatii. Cum iis egērunt reges, ut pro sua quisque patria pugnārent ferro. Foedĕre icto, juvĕnes concurrērunt. Statim duo Romanōrum cecidērunt, tres Albanōrum sunt vulnerāti. Unus Horatius, quamvis intĕger, fugam simulāvit, quia tribus impar erat, et singŭlos per intervalla insequentes separătim aggressus est et interfēcit. Romāni gratulantes Horatium victōrem accepērunt et domum abduxērunt.



Hercŭles et Dejanīra

Hercŭles cum in hospitium ad Oineum regem venisset ejusque filiam Dejanīram conspexisset, fidem dedit se eam uxōrem ductūrum esse. Sed post discessum ejus Eurytion centaurus venit et Dejanīram a patre uxōrem petīvit. Pater vim timens pollicĭtus est se filiam ei datūrum esse. Die constitūto centaurus cum fratrĭbus ad nuptias venit. Sed Hercŭles intervēnit et centaurum interfēcit.

Aliquando cum Dejanīra per Aetoliam migrāret, Nessus centaurus ab ea rogātus est, ut se flumen Euenum transferret. Eam centaurus in flumĭne ipso violāre voluit. Hercŭles Nessum sagittis confixit. Ille moriens, cum sciret, quantam vim venēni sagittae Hercŭlis, felle Hydrae Lernaeae tinctae, habērent, sanguĭnem suum exceptum Dejanīrae dedit et id philtrum esse dixit. Si vellet, ne se conjunx spernĕret, eo jubēret vestem marīti perungi. Id Dejanīra credens sanguĭnem condĭtum diligenter servāvit.

De dolo Penelŏpae

Penelŏpa, uxor Ulixis, nunquam desiit marito fidem servāre, quamquam ille viginti annos ab Ithăca abĕrat. Cum post decem annos nuntiātum eset Trojam esse delētam et Graecos, qui bello superfuĕrant, redisse, multi dicēbant Ulixem esse mortuum. Tum multi juvĕnes nobĭles Penelŏpam convenērunt et petivērunt, ut itĕrum nubĕret. Sed illa negāvit, sperans marītum reditūrum esse. Tamen illi juvĕnes non abiērunt, otium conviviis trivērunt. Edēbant et bibēbant, quae in cellis erant, et clamābant dies noctesque.

Proci jam saepe ex Penelŏpa quaesivĕrant, quamdiu exspectāre debērent, denĭque postulavērunt, ut illa decernĕret, quem cetĕris anteponĕret. Tum femĭna prudens dolum adhibuit et hoc dixit: «Laērtae, socĕro meo, vestem texam. Exspectāte, dum hanc vestem texĕro.» Tum totum diem texuit, sed nocte textum retexuit. Ita proci frustra exspectavērunt.

Phaēthon

Apollĭnis, qui etiam Sol vocātur, et Clymĕnae nymphae filius erat Phaëton. Hic aliquando ad patrem venit et currum, quo ille per orbem caeli cotidie vehebātur, in diem rogāvit. Quod cum is audivisset, filio persuadēbat, ut consilio suo desistĕret. «Non est tuta, — inquit, — voluntas tua. Magnum munus petis, quod nec virĭbus tuis, nec tam puerilĭbus annis convĕnit, nemo enim praeter me curru igneo vehi potest. Cur per orbem caeli vehi cupis? Nam illic neque lucos, neque urbes, neque domos vidēbis, sed per insidias ferasque varias iter est. Posce a me potius aliquid boni, repulsam accipies nullam. Tu autem, Phaëthon, poenam pro munĕre rogas. Noli dubitāre, quin tibi, quodcumque optavĕris, datūrus sim, sed tu sapientius opta».

Frustra tamen filium adhortātus est. Phaëthon patrem complexus orat. Precĭbus tandem a patre currum impĕtrat eumque celerĭter ascendit. Sed cum equos ferōces, qui pondĕre solĭto carentes in aera saltus dedĕrat, regĕre non posset, a via aberrāvit et errōre suo caelum terramque incendit. Tum Juppĭter, ut deos hominesque servāret, eum fulmĭne necātum ex curru in Eridănum flumen praecipitāvit.

De Alexandro

Alexander, cum Gordium, antiquissĭmum Phrygiae caput, cepisset, Jovis templum intrāvit. Erat ibi in jugo currus regii nodus, plurĭmis nexĭbus ita implicātus, ut solvi non posset. Cum incŏlae affirmārent oracŭlum esse eum totā Asiā potitūrum esse, qui nodum illum solvisset, Alexander multis circumstantĭbus: «Nihil, — inquit, — interest, quŏmodo solvātur.» Atque haud cunctātus, gladio stricto, nodum dissecuit. Sic Alexander oracŭlum implēvit.



Agamemnon et Iphigenia

Reges et princĭpes Graeciae adducti sunt, ut bello Trojano interessent. Cum copias unum in locum conduxissent, naves a Diāna dea ventis adversis retinebantur. Agamemnon, dux Graecōrum, enim cervam Diānae sacram violavĕrat, quamquam id interdictum erat. Ităque Agamemnon sacerdōtes advocāvit et consuluit, quomŏdo dea placarētur. Calchas respondit deam placāri non posse, nisi Iphigenia, filia Agamemnonis, immolāta esset. Sed pater se nunquam filiam immolatūrum esse primo dixit. Postea per Ulixem inductus est, ut Iphigeniam e domo matris subducĕret. Filiam, cum pater eam immolatūrus esset, Diāna per nubes in terram aliēnam deduxit. Ibi sacerdos Diānae erat. Sed Clytaemnestra, uxor Agamemnŏnis irāta erat, quod filiam necāre parātus fuĕrat.



De sancto Sebastiāno

Sebastiānus vir Christianissĭmus Diocletiano et Maximiāno imperatorĭbus tam carus erat, ut imperium ei primae cohortis tradĕrent et eum in suo conspectu semper esse jubērent. Hic stipendia ad hoc tantum merēbat, ut Christianōrum anĭmas, quas in tormentis vidēbat deficĕre, confirmāret.

Praefectus Diocletiāno de Sebastiāno rettŭlit, quo vocāto, imperātor dixit: «Ego te inter primos in palatio meo semper habui, sed tu jam diu contra salūtem meam laboravisti». Cui Sebastiānus: «Pro salūte tua Christum semper colui, et pro imperio Romāno Deum, qui in caelo est, semper adoravi». Tum Diocletiānus jussit eum medio in campo vincīri et a militĭbus sagittis interfĭci; qui ita eum sagittis complevērunt, ut quasi ericius viderētur, et illum mortuum existimantes abiērunt. Sebastiānus autem Deo adjuvante refectus est.

Qui paucis diēbus post imperatōres e palatio venientes propter mala, quae Christiānis inferri jussĕrant, dure vituperāvit. Dixērunt imperatōres: «Istene est Sebastiānus, quem sagittis interfĭci jussĭmus?» Quibus Sebastiānus: «Ad hoc me Domĭnus in vitam revocāvit, ut convenīrem vos et propter ea, quibus Christiānos afficĭtis, mala vituperārem».

Tum imperatōres tam diu eum verberāri jussērunt, dum anĭmam efflāret, corpusque ejus in cloacam deiciendum curavērunt, ne a Christiānis pro martyre colerētur. Sanctus autem nocte sequente sanctae Luciae apparuit et ei aperuit, quo in loco corpus suum occultāri imperatōres jussĕrant, et, ut prope sepulcra apostolōrum illud sepelīrent, orāvit; quod factum est.

Memorabilia dicta

1. Legātis Samiōrum longā oratiōne auxilium orantĭbus Spartāni respondērunt: «Prima oblĭti sumus, postrēma non intellexĭmus, quia prima non meminerāmus.»

2. Octaviānus Augustus popŭlum, querentem de caritāte et inopia vini, severissĭma voce coërcuit: satis provīsum ab Agrippa, genĕro suo, plurĭbus aquis in urbem perductis, ne popŭlus sitīret.

3. Leonĭdas, rex Spartanōrum, cum vidēret trecentos milĭtes suos ad Thermopylas acrĭter se morti offerre: «Pergĭte, — inquit, — anĭmo forti, Lacedaemonii: hodie apud infĕros fortasse cenabĭmus».

4. Dionysius, regno pulsus, cuidam dicenti: «Quid tibi Plato et philosophia profuit?» — «Ut tantam — inquit — fortūnae mutatiōnem facĭle feram».

5. Xanthippe, Socrătis philosŏphi uxor, morōsa admŏdum fuisse narrātur et jurgiōsa. Morĭbus ejus observātis, Alcibiădes demirātus rogāvit Socrătem: «Cur muliĕrem tam acerbam domo non expelles?» Cui Socrătes: «Quoniam, — inquit, — cum illam domi talem patior, exerceor et possum quoque foris ceterōrum homĭnum petulantiam et injuriam facilius tolerāre».

6. Diagŏras philosŏphus, quia atheus erat, cum ei naviganti nautae, tempestāte perterrĭti, dicĕrent, pericŭlum sibi illud accidĕre, quod atheum in suam navem recepissent, ostendit eis in eōdem cursu multas alias laborantes naves quaesivitque, num in illis quoque navĭbus Diagŏram vehi credĕrent.

7. Cum Alexander quondam Macedŏnum benevolentiam largitionĭbus sibi conciliāre conātus esset, Philippus eum his verbis increpuit: «Sperasne eos tibi fidēles esse futūros, quos pecuniā tibi conciliavĕris? Scito amōrem non auro emi, sed virtutĭbus».



Gaudeāmus
(студенческая песня)


Gaudeāmus представляет собой образец средневековой поэзии вагантов, странствующих школяров. Впервые текст был сочинен в Германии в XIV в. Со временем он распространился по всей Европе и стал студенческим гимном. Текст в данной редакции оформился в конце XVIII в., музыку написал еще в XV в. фламандский композитор Иоанн Окенгейм.

Gaudeāmus igĭtur,

Juvĕnes dum sumus!

Post jucundam juventūtem,

Post molestam senectūtem

Nos habēbit humus. (bis)
Ubi sunt, qui ante nos

In mundo fuēre?

Transeas ad supĕros,

Transeas ad infĕros,

Hos si vis vidēre!(bis)
Vita nostra brevis est,

Brevi finiētur;

Venit mors velocĭter,

Rapit nos atrocĭter,

Nemĭni parcētur.(bis)
Vivat academia!

Vivant professōres!

Vivat membrum quodlĭbet!

Vivant membra quaelĭbet!

Semper sint in flore! (bis)
Vivant omnes virgĭnes

Gracĭles, formōsae!

Vivant et muliĕres

Tenĕrae, amabĭles,

Bonae, laboriōsae!(bis)
Vivat et respublĭca

Et qui illam regunt!

Vivat nostra civĭtas,

Maecenātum carĭtas,

Qui nos hic protēgunt.(bis)


Pereat tristitia,

Pereant dolōres!

Pereat diabŏlus,

Quivis antiburschius

Atque irrisōres!(bis)

1   ...   21   22   23   24   25   26   27   28   ...   37


©dereksiz.org 2016
әкімшілігінің қараңыз

    Басты бет