Futūrum I indicatīvi actīvi et passīvi
1. Переведите на русский язык:
1. Veros amīcos pecuniā non parābis. 2. Semper memoriā tenebĭmus victorias popŭli nostri. 3. Romae videbĭtis multa pulchra monumenta. 4. Mea officia efficiam. 5. Faciam, quod potĕro. 6. Libri poetārum Romanōrum semper nobis laetitiam et gaudium dabunt. 7. Si incerta petēmus, certa amittēmus. 8. Libenter istum librum legēmus, si nobis eum dabis. 9. Si necessarium erit pro patria nostra pugnāre, ad arma vocabĭmur et contra inimīcos ducēmur. 10. In libris antīquis magnam copiam sententiārum egregiārum inveniētis. 11. Qui delictum faciet, puniētur.
2. Переведите на латинский язык:
1. Мы будем жить счастливо. 2. Если ты прочитаешь много книг, твои знания увеличатся. 3. Мы всегда будем любить наших друзей. 4. Память о великих мужах никогда не исчезнет.
De bellis
Antīqui Graeci et Romāni bella gerēbant, terras finitimōrum populōrum invadēbant, incŏlas interficiēbant aut captīvos secum asportābant. In numĕro servōrum apud Graecos atque Romānos multi captīvi erant.
Nobis autem bella odiōsa sunt. Ităque bella vitabĭmus, inimicōrum copias non timebĭmus, justitiam, concordiam atque amicitiam inter popŭlos colēmus, patriae divitias magnas parabĭmus!
Раздел XI Nomen substantīvum. Declinatio tertia. Согласный тип
1. Переведите на русский язык:
1. Milĭtes nostri pericŭla et labōres magnos patienter tolĕrant. 2. Gloriae cupidĭtas multum in homĭnum vita valet. 3.Sine legĭbus nulla est civĭtas, nam civĭtas legĭbus continētur. 4. Apud Germānos antīquos plus boni mores valēbant, quam bonae leges. 5. Patriae salūti serviēbam semper, nunquam fortūnae meae. 6. Eurōpam multae natiōnes incŏlunt. 7. Primo reges popŭlum Romānum regēbant, deinde Romāni consŭles creābant, postrēmo imperatōres Romam regēbant. 8. Poētas Plato deōrum filios et sapientiae duces vocat. 9. Corpŏra juvĕnum labōre firmantur. 10. Nonnulla sidĕra nomĭna deōrum antiquōrum etiam nunc habent. 11. Cicĕro salūtem dicit Attĭco. 12. Cupio virtūte, non fraude vincĕre. 13. Homĭnes semper pacem petunt. 14. Virtus ducum et milĭtum victoriam praebēre solet. 15. Mores et institūta Romanōrum et Germanōrum antiquōrum varii erant. 16. Apud Gallos viri in uxōres, sicŭti in libĕros vitae necisque potestātem habent. 17. Tempŏra mutant mores.
2. Переведите на латинский язык:
1. Многие законы древних римлян нам известны. 2. В Европе много государств. 3. Законы хранители человеческого общества. 4. Наши воины всегда с доблестью сражаются за отечество. 5. Слепой не судит о цвете. 6. Римский писатель Тацит описывал нравы древних германцев.
De Apollĭne
Apollo a Graecis et Romānis frater Dianae putātur. Apollĭnis et Dianae pater erat Juppĭter, mater — Latōna. Apollĭnis in tutēla erant poētae. Comĭtes Apollĭnis erant musae. Poētae antīqui Apollĭnem musārum ducem, poētārum patrem, carmĭnum auctōrem, medicīnae inventōrem nomĭnant. Apollĭni oracŭlum Delphĭcum sacrum erat. Ibi deus hominĭbus per Pythiam et sacerdōtes futūra nuntiābat. Sacerdōtes Delphĭci erant custōdes fidi Apollĭnis templi. Pariĕtes templi Delphĭci multis donis ornabantur.
Nomen substantīvum. Declinatio tertia. Гласный и смешанный типы
1. Переведите на русский язык:
1. In pace artes et littĕrae florent, idcirco pax mater artium appellātur. 2. Linguae nonnullārum gentium antiquārum nobis ignōtae sunt. 3. In mare Mediterraneo sunt multa et varia genĕra animalium. 4. Eurōpae pars, quae a Gallia Pyrenaeis montĭbus dividĭtur, Hispania appellātur. 5. Scythia includĭtur ab uno latĕre Ponto, ab altĕro montĭbus Riphaeis, a tergo Asia et Phasi flumĭne. 6. Nautae tempestātem timent, nam mare tum periculōsum erit. 7. Fulgŭra caelum et mare illustrant, venti aquam maris turbant. 8. Nautae Neptūnum, marium deum, invŏcant et auxilium navĭbus rogant. 9. Libertātem civium defendunt non arces altae, sed concordia et leges bonae. 10. Nomĭna multārum urbium Graecārum clara sunt. 11. Arces urbium antiquārum in collĭbus sitae erant et muris firmis cingebantur. 12. Classis gentium antiquārum constābat ex navĭbus longis et navĭbus onerariis. 13. Nulla habēmus arma contra mortem. 14. Atheniensĭbus magna classis navium longārum erat. 15. Polyphēmus media in fronte unum ocŭlum habēbat, lacte carnĕque vivēbat.
2. Переведите на латинский язык:
1. Мы больше верим своим глазам, чем ушам. 2. Человек разумом превосходит животных. 3. Время излечит даже большую печаль. 4. Ромул и Рем считались сыновьями Марса. 5. Мы узнаем человека по его поступкам и словам.
De sacrificiis antiquōrum
Popŭli antīqui deos sacrificiis placābant. Apud Romānos plerumque sacerdōtes sacrificia parābant, nam sacerdōtes juris divīni perīti erant. Supĕris deis albas hostias immolābant, infĕris — nigras. Numĕrus hostiārum interdum permagnus erat. Sacerdōtes capĭta hostiārum ornābant corōnis et ante templa mactābant. Exta in aris cremābant.
Deis praeterea vinum, lac, mel grata dona erant. Post sacrificia sacerdōtes ad honōrem deōrum epŭlas parābant.
Capitolium
In Capitolio arx Romanōrum et sedes sanctae deōrum erant. Arx, in summa parte Capitolii sita, moenĭbus altis muniebantur. In bello arx perfugium civium Romanōrum erat. Galli aliquando arcem caecā nocte expugnābant, sed ansĕres Junōnis arcem et urbem servābant. In Capitolio etiam templa nonnullōrum deōrum erant, ut Jovis, Junōnis, Concordiae. Praecipue nota sedes Jovis erat. Nunc aedis praeclārae exiguae supersunt ruīnae.
Nomĭna adjectīva declinatiōnis tertiae
1. Переведите на русский язык:
1.Terra commūnis mater est omnium mortalium. 2. Labor omnia vincit. 3. Omnis ars imitatio est natūrae. 4. Sociāle anĭmal est homo. 5. Divitiae apud sapientem virum in servitūte sunt, apud stultum in imperio. 6. Corpus homĭnis mortāle est, anĭmus immortālis. 7. Milĭtes fortes non mortem, sed infamiam timent. 8. Sine virtūte felix non eris. 9. Nomĭna civium fortium semper memoriā tenēmus. 10. Ingens est numĕrus librōrum Cicerōnis de philosophia, eloquentia, arte oratoria. 11. Celebria sunt nomĭna scriptōrum Romanōrum: C. Julii Caesăris, C. Sallustii Crispi, Titi Livii, Cornelii Tacĭti. 12. Longum est iter per praecepta, breve et effĭcax per exempla. 13. Nemo omnia scire potest. 14. Multi flores hominĭbus utĭles sunt. 15. Divitiae homĭnem felīcem non faciunt. 16. Nautae audāces per omnia maria currunt. 17. Notum est nobis carmen vetus, opus Homēri, clari poētae vetĕrum Graecōrum.
2. Переведите на латинский язык:
1. И дым отечества нам сладок и приятен. 2. Всякое начало трудно. 3. Имена знаменитых ораторов древности, Цицерона и Демосфена, бессмертны. 4. Ахилл имел бессмертную мать и смертного отца. 5. Философы дают мудрые советы гражданам.
De Jove
Antīqui Romāni multos deos colēbant. Domĭnus caeli et terrae erat Juppĭter. Poētae Graeci Jovem patrem deōrum hominumque vocābant. Et dei et homĭnes Jovem timēbant. Juppĭter in Olympo habitābat et cum fratrĭbus mundum gubernābat. In tutēla Jovis praecipue reges erant. Juppĭter auctor erat legum humanārum. Fratres Jovis erant Neptūnus et Pluto, sorōres — Juno, Ceres, Vesta.
Bestiae nonnullae deis sacrae erant, ut aquĭla Jovi, pavo Junōni, equus Neptūno, gallus Aesculapio. Ex arborĭbus oliva Minervae sacra erat, Apollĭni laurus, Plutōni cupressus.
De Achille
Celĕber est Achilles, filius Pelei regis et Thetĭdis deae. Is partĭceps belli Trojāni erat. Celĕbre est sсutum ejus, celebria arma. Et scutum et arma ei Hephaestus deus fecĕrat. Celĕbris est celerĭtas Achillis. Celeritāte suā incredibĭli et magno corpŏris robŏre Achilles Trojānis terribĭlis erat. Ira ejus Graecis perniciōsa erat. Mors Patrocli, ejus amīci, Achilli dolōres acres dat. Ob id Hectōrem ad pugnam provŏcat et virum fortem necat.
Достарыңызбен бөлісу: |